Datierung: 1187 01 13
Ausstellungsort: Verona
Urbanus episcopus seruus seruorum Dei. Dilectis filiis Beaniensi abbati et Hen(rico) Alnisien(si) archid(iacono) salutem et apostolicam benedictionem. Querelam dilectorum filiorum nostrorum prioris et monachorum de Roca Faulcald(i) accepimus, quod, cum eis a sede apostolica sepultura libera sit concessa, G. capellanus de Riueriis parrochianos suos, qui apud predictos monachos eligunt sepulturam, non permittit ad eorum cimiterium deportari. Ideoque discretioni uestre per apostolica scripta mandamus, quatinus, si rem noueritis ueritate subniti, prescriptum capellanum taliter sublato appellationis obstaculo correptione canonica percellatis, ut eum sue presumptionis peniteat et attemptare uel impedire de cetero non presumat, quominus illi, qui apud monachos sepulturam elegerint, in eorum cimiterio debeant sepeliri, salua tamen canonica iusticia illius ecclesie, a qua mortuorum corpora assumuntur. Dat. Veron. idus. ianuar.