Datierung: 1186-1187 05 20
Ausstellungsort: Verona
Urbanus episcopus seruus seruorum Dei. Venerabilibus fratribus archiepiscopis et episcopis, in quorum dioecesibus ecclesiae noscuntur Maioris Monasterii constitutae, salutem et apostolicam benedictionem.Cum generaliter ad uos tempore piae recordationis Alexandri pape predecessoris nostri apostolica praecepta emanauerint, ut personas, quas dilecti filii nostri fratres Maioris Monasterii ad suas uobis ecclesias praesentarent, nisi canonicum quid obstaret, recipere deberetis, quidam ex uobis, sicut audiuimus, quod in mandatis acceperant, culpabili praeuaricatione transgressi adhuc in praesentationibus ipsis praedictis fratribus irrationabiliter se opponunt et personas repraesentatas ab eis benignitate, qua conuenit, non admittunt. Quia uero iamdictis fratribus in laboribus et grauaminibus suis speciali affectione compatimur nec eorum iniurias sine correctione possumus debita praeterire ad exemplar iamdicti predecessoris nostri uniuersitati uestrae mandamus et districte precipimus, quatenus personas, quas a iamdictis fratribus ad eorum ecclesias uobis contigerit praesentari, nisi aliquod eis de institutis canonicis contradicat, sine mora et difficultate qualibet admittatis aut, si casu aliquo institutio differatur, prouentus ecclesiarum ipsarum instituendorum sacerdotum usibus reseruandos sequestrari et custodiri apud personas idoneas permittatis, ita quod et illis salua possint in omnibus sua iura consistere et memorati fratres pro huius transgressione mandati non cogantur ad nos iterum laborare. Dat. Veronae XIII kal. iunii.