Dating: 1186-1187 04 04
Place of Composition: Verona
Urbanus episcopus seruus seruorum Dei. Dilectis in Christo filiabus Gisle abbatisse et sororibus de Fontebraudi salutem et apostolicam benedictionem. Iustis petentium etc. Eapropter, dilecte in domino filie, uestris iustis postulationibus grato concurrentes assensu decem libras Flandrensis monete, que uos annuatim ex pia distributione nobilis mulieris Gertrudis quondam comitisse Maurianensis auctoritate apostolica roborata contingunt, sicut in autentico nobilis uiri Philippi comitis Flandrensis fratris ipsius Gertrudis et suo plenius continetur, uobis et per uos ecclesie uestre auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum etc. Si quis autem etc. Dat. Verone II non. februarii.