Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Papsturkunden in Frankreich. Band 5: Touraine, Anjou, Maine und Bretagne., Nr. 217


Dating: 1186 07 15
Place of Composition: Verona

Urbanus episcopus seruus seruorum Dei. Dilectis filiis leprosis domus de Haya salutem et apostolicam benedictionem. Quanto manus Dei de occulto suo iudicio arctius uos affligit et minus uos potestis ab aduersantium iniquitate uos tueri, tanto efficatius uos in petitionibus uestris audire debemus et contra prauorum incursus patrocinium apostolicum impertiri. Eapropter, dilecti in domino filii, uestris postulationibus grato concurrentes assensu domos et personas uestras cum omnibus, quae in praesentiarum rationabiliter possidetis uel in futurum iustis modis Deo propitio poteritis adipisci, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus. Specialiter autem ea, quae Renatus de Veau miles et frater suus eidem domui pietatis intuitu contulerunt et uos sine controuersia possidetis, uobis et per uos ipsi domui auctoritate apostolica confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum etc. Si quis autem etc. Dat. Veronae idibus iulii, pontificatus nostri anno primo.