Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Papsturkunden in Frankreich. Band 5: Touraine, Anjou, Maine und Bretagne., Nr. 216


Datierung: 1185 07 01
Ausstellungsort: Verona

Lucius episcopus seruus seruorum Dei. Dilectis filiis Geruasio abbati monasterii sancti Melanii, quod in Redonensi ciuitate situm est, eiusque fratribus tam presentibus quam futuris regularem uitam professis in perpetuum. Religiosam uitam etc. In quibus hec propriis duximus exprimenda uocabulis: locum ipsum, in quo prefatum monasterium situm est, cum omnibus pertinentiis suis, in episcopatu Redonen(si) ecclesiam sancti Iohannis Baptiste, ecclesiam sancti Martini, ecclesiam sancti Albini, ecclesiam sancti Simphoriani, que in suburbio Redonen(si) constitut(e) sunt, ecclesiam de Sesson, ecclesiam de Torniaco, ecclesiam de Noial, ecclesiam de Bresteio, ecclesiam de Corueliaco, capellam sancti Albini, ecclesiam de Louiniaco, ecclesiam de Moulins, ecclesiam de Poce, ecclesias de Castrogiron(o), capellam sancti Petri de Bedeseio, ecclesiam de Trebou, ecclesiam de Vern, capellam de Bellaquercu, capellam de Baim, ecclesiam de Panteio, ecclesiam de Monasterio Beatonis, ecclesiam de Chauenneio, ecclesiam de Moiseio, ecclesias de Albiniaco, ecclesiam de Mosterol, ecclesiam de Marceliaco, ecclesiam de Cogles, ecclesias de Hede, ecclesiam de Basogetis, ecclesiam sancti Simphoriani, ecclesias Diuignouc, ecclesiam de Paceio cum cappella de Mongermont, ecclesiam de sancto Egidio, capellam de Morzellis, ecclesiam de Sintreyo, ecclesiam de Castellione, ecclesiam de Cartres, ecclesiam sancte Marie de Vitreio cum omnibus appendiciis suis, ecclesiam sancti Petri, ecclesiam sancti Martini in eodem castro, ecclesiam de Balaze, ecclesiam de sancto Desiderio, ecclesias de Messece, ecclesiam de Bileio, cappellaniam Guirchie cum cappellis suis et cappellam sancti Magnobodi; in episcopatu Aletensi ecclesiam de Bedexe, ecclesiam de Plommelouc, ecclesiam de Dees, ecclesiam de Romelleio, ecclesias de Miniaco, ecclesias de Irrodoz, ecclesiam de sancto Briocio, ecclesiam de Breteill(o), ecclesiam de Plaumauden, ecclesiam sancti Melanii de Combleciaco, capellam de Brurato, capellam sancti Nicholai de Montfort, capellam sancti Michaelis de Buceru, capellam de Fulgerio et ecclesiam de Guichein cum cappella sancti Marti(ni); in episcopatu Briocensi ecclesiam sancti Michaelis cum suis appendiciis de Montourio, ecclesiam de Breon, capellam sancti Michaelis de Lambalio cum suis appendiciis, ecclesiam de Plogonoal cum suis appenditiis, ecclesiam de Cothina(er)onc cum cappella de Aurea Valle; in episcopatu Trecoren(si) cellam sancti Saluatoris apud Guignempo cum ecclesiis, decimis et possessionibus suis, ecclesiam sancte Trinitatis et quod habet in ecclesia sancte Marie et ecclesiam sancti Leonardi in ipso castro sitas, ecclesiam de Mimbriac(o) et quod habet in ecclesia de Plomagor; in episcopatu Leonensi ecclesiam beati Pauli cum suis appendiciis, in insula, que uocatur Ossan, ecclesiam sancti Pauli cum suis appendiciis, ecclesiam Loci Christi cum suis appendiciis, ecclesiam Loci Bridanni, ecclesiam de Pansei, ecclesiam sancti Melanii de Monte Relapso et quicquid habetis in ecclesia sancti Martini; in episcopatu Veneten(si) ecclesiam sancti Melanii de Rais et capellam sancte Marie de Hempont; in Anglia in episcopatu Londonien(si) ecclesiam sancte Marie de Herefeda cum suis appendiciis, ecclesiam Magandane, ecclesiam de Pomestede, ecclesiam deTandelera et quicquid possidetis in decimis et possessionibus; in episcopatu Noruicensi ecclesiam sancti Michaelis de Ramboch cum suis appendiciis. Sane noualium etc. Liceat quoque uobis clericos etc. In parrochialibus uero etc. Sepulturam preterea etc. Obeunte uero te etc. Decernimus ergo etc., salua sedis apostolice auctoritate et diocesanorum episcoporum canonica iusticia. Si qua igitur etc. Cunctis autem etc. Amen.

Ego Lucius catholice ecclesie episcopus.

Ego Theodinus Portuens(is) et sancte Rufine sedis episcopus.

Ego Henricus Albanen(sis) episcopus.

Ego Theobaldus Ostiensis et Velletrensis episcopus.

Ego Iohannes presb. card. tit. sancti Marci.

Ego Laborans presb. card. sancte Marie trans Tyberim tit. Calixti.

Ego Hubertus presb. card. tit. sancti Laurenc(ii) in Damaso.

Ego Pand(ulfus) presb. card. tit. basilice XII apostolorum.

Ego Albinus presb. card. tit. sancte Crucis in Ierusalem.

Ego Melior sanctorum Iohannis et Pauli presb. card. tit. Pamachii.

Ego Ardicio diac. card. sancti Theodori.

Ego Gracianus sanctorum Cosme et Damiani diac. card.

Ego Soffredus sancte Marie in uia lata diac. card.

Ego Rolandus sancte Marie in porticu diac. card.

Ego Petrus sancti Nicholai in carcere Tulliano diac. card.

Ego Radulphus sancti Georgii ad uelum aureum diac. card.

Dat. Veron. per manum Alberti sancte Romane ecclesie presbiteri cardinalis et cancellarii kal. iulii, indictione IIIa, incarnationis dominice anno M. C. L. XXXo. Vo, pontificatus uero domni Lucii pape tercii anno IIIIo.