Datierung: 1184 05 21
Ausstellungsort: Veroli
Lucius episcopus seruus seruorum Dei. Dilectis filiis Philippo decano, Rotrodo thesaurario et uniuerso capitulo ecclesie beati Martini Turonen(sis) tam presentibus quam futuris canonice substituendis in perpetuum. Cum omnibus ecclesiis etc. In quibus hec propriis duximus exprimenda uocabulis: ecclesiam sancti Petri Puellaris, salua sententia felicis memorie Alexandri pape predecessoris nostri, cum burgo et appendiciis, sicut in priuilegio Ludouici regis continetur, et ecclesiam sancti Michaelis, que est in eodem burgo, ecclesiam sancti Pauli Cormeriacen(sis), ecclesiam sancte Marie de Bellomonte cum capella sancti Iohannis, ecclesiam sancti Cosme, ecclesiam canonicorum sancti Perpetui de Liriaco, ecclesiam canonicorum sancti Spani de Cableia, quas siquidem ecclesias cum omnibus earum pertinentiis in ea libertate et integritate uobis confirmamus, in qua a quadraginta annis retro usque nunc pacifice habuistis, Ligogalum quoque cum ecclesis, uidelicet sancti Martini et sancti Laurentii in eodem burgo et sancti Martini de uilla, que dicitur Capella, cum omnibus ad ipsum Ligogalum pertinentibus, Gaudiacum cum ecclesia sancti Petri et capella sancti Leodegarii, Vaiciacum cum ecclesia sancti Petri et capella sancte Marie Magdalene, que est in strata Cormariacen(si), Martiniacum cum capella, Britiniacum, Pilam, Curciacum cum ecclesia sancti Martini, Seblenam cum ecclesia sancti Martini, Moriniacum, Burgum sancti Spani cum ecclesia sancti Martini de Brugogalo, Prunerium, Cartas, Odoadumi cum ecclesia sancte Marie, Carantiliacum cum ecclesia sancti Laurentii; in episcopatu Cenomanen(si) Vobridium super Lidum cum ecclesia sancti Martini in eadem uilla et alia ecclesia sancti Martini apud Castrum Lidi et tertia ecclesia sancti Martini apud Magetum cum capella sancti Nicolai; in episcopatu Andegauen(si) Canutium cum ecclesia sancti Martini et capella sancti Mauricii et ecclesia de Bruneria, Braum, Nouientum cum ecclesia sancti Martini, Maionum cum ecclesia, Eoiesolium cum ecclesia, Prisciniacum cum ecclesia, Patriciacum cum ecclesiis sancti Martini et sancti Petri, Restiniacum cum ecclesia sancti Martini et capella sancti Iacobi in eadem uilla et alia ecclesia sancti Martini, que est supra Ligerim sita cum uilla, que dicitur Capella Alba, et capellam sancti Albini, que est in nemore de Seheur; in episcopatu Pictauensi Antoniacum cum ecclesia sancti Martini, Mascum cum ecclesia, Terniacum cum ecclesia, ecclesias Curciaci castri, uillam Caluimontis, uillam de Braum, Bladaliacum cum ecclesia sancti Martini et ecclesia de Cabornaio, Varenas cum ecclesia, Dociacum cum ecclesia; in episcopatu Agenen(si) uillam, que dicitur Mons Abscisus, cum ecclesia et ecclesiam de Alemanno; in episcopatu Lemouicen(si) ecclesiam canonicorum sancti Aredii; in episcopatu Carnoten(si) Medunnam cum ecclesia sancti Martini, Vallerias cum ecclesia sancti Sulpitii et capella de Nemore, Sodobrium cum ecclesiis, uidelicet sancti Christofori et sancti Leobini, uillam sancti Dionisii cum ecclesia, Dizaium cum ecclesia, uillam, que Capella sancti Martini dicitur, cum ecclesia, Villarium cum capella et alia ad preposituram Sodobrii pertinentia; in episcopatu Aurelianen(si) Castellionum cum pertinentiis suis et ecclesiam ipsius Castellioni; in archiepiscopatu Bituricen(si) castrum Liriaci cum ecclesia sancte Marie et alia ecclesia, que est extra castrum, Balniacum cum ecclesia, Albiniacum cum ecclesia; in episcopatu Lingonen(si) Cableiam cum ecclesia sancte Marie et ecclesia sancti Petri et capella sancti Martini in eodem uico, ecclesiam de Viueriis cum decimis, ecclesiam de Urceio cum decimis, ecclesiam de Beru cum decimis, ecclesiam de Flacio cum decimis, decimas et terragia de Praiz, ecclesiam de Cubiscis cum decimis; in episcopatu Cathalaunen(si) ecclesiam sancti Martini de Miliciaco, ecclesiam sancte Columbe et alia ad preposituram Miliciai pertinentia; in archiepiscopatu Senonen(si) uillam, que dicitur Donna Maria, cum ecclesia, ecclesiam de Monte, ecclesiam de Landeio, uillam, que dicitur Calixta, Saudoa cum Plastio, Nogentum, uillam, que dicitur Mesiun, cum ecclesia; Turciacum et Lussiacum uillas in Suessionen(si) episcopatu; in episcopatu Asten(si) Solerias cum ecclesiis sancti Perpetui et sancti Michaelis; in episcopatu Papien(si) terram Arsam iuxta Papiam cum ecclesia sancti Martini, possessiones quoque, quas apud Piscariam et Leganam, Sermionum et Uallem Cammonicam habetis, sicut in priuilegio Caroli continetur, salua tamen in hiis parrochialibus ecclesiis diocesanorum episcoporum canonica et consueta iusticia. Porro libertatem et immunitatem, honores et beneficia eidem ecclesie uestre, in qua beati Martini corpus uenerabile requiescit, per antecessorum nostrorum felicis memorie Adeodati, Leonis, Sergii, Adriani, Gregorii, Urbani, Paschalis, Calixti, Honorii, Innocentii, Lucii atque Alexandri Romanorum pontificum uel per Turonen(sium) archiepiscoporum Croberti, Ibonis et Hairardi uel per regum Francorum Caroli Magni, Ludouici, Caroli Calui, item alterius Caroli et alterius Ludouici, Hodonis, Hugonis, Rodulfi precepta uel scripta collata integra uobis et intemerata seruentur. Claustrum autem uestrum usque ad muri cunos liberum omnino permanent, sicut hactenus noscitur permansisse. Presbiteri quoque et clerici infra ecclesie uestre ambitum et in ecclesia sancti Uenantii et in ecclesia sancti Petri, que de Cardineto dicitur, necnon ecclesia sancti Clementis et ecclesia sancti Supplicii et capella sancti Iacobi in Elemosina et in aliis cellulis infra claustrum commorantes cum ipsis ecclesiis in ea, qua preteritis temporibus libertate manserunt, perpetuis temporibus perseuerent. Castrum quoque ipsius loci usque ad fluuium Ligeris cum omnibus pertinentiis suis in ea libertate et immunitate, qua hactenus habuistis et in regum priuilegiis continetur, persertim Caroli, cuius talis est tenor: Folgt der Text der Urkunde Karls des Einfältigen vom 1. Dezember 918 uobis auctoritate apostolica confirmamus. Omnem etiam coniurationem, quam burgen(ses) uestri de Castro Nouo sub appellatione communie uel communis sacramenti fecisse noscuntur, quocumqne nomine censeatur, de communi consilio fratrum cassantes sub interminatione anathematis prohibemus, ne ad eam ullo unquam tempore aspirare presumant. De his autem, qui fidelitatem uobis promiserunt et iuramento etiam firmauerunt stare iusticie capituli uestri iuxta consuetudines ecclesie uestre, si, quod uobis iurarunt, noluerint adimplere, plenam uobis auctoritatem concedimus et conferimus potestatem beneficia subtrahendi, que ipsius ecclesie nomine tenere noscuntur, quousque satisfecerint competenter. Adicimus quoque, ut, quos de malefactoribus uestris archiepiscopi uel episcopi excommunicauerint, liberum sit uobis excommunicatos denunciare. Sane crisma etc. Canonicum autem uestrum, si ecclesiarum, que ad ius archiepiscopi pertinent, canonicus fuerit, beneficio refutato excommunicandi idem archiepiscopus non habeat facultatem. Preterea presenti decreto sancimus, ut nullus, qui terras uel possessiones aliquas ab ecclesia uestra habeat, eas sine assensu uestro in uita uel in morte a dominio uestro ualeat quomodolibet alienare et ut nemini liceat ea, que ab ecclesia uestra ad censum uel in feudum tenentur, aliis nisi eiusdem ecclesie canonicis uendere uel alii ecclesie concedere seu etiam comparare, dummodo eas canonici pro communi utilitate comparare uoluerint aut etiam priuata, ita quidem quod inde tantum dare ecclesiis uel uenditori debeant, quantum alius sine fraude et dolo dare uoluerit. Ecclesias uero, feoda, possessiones et decimas ad ecclesiam uestram spectantes, ne ipsi ecclesie culpa possint detinentium deperire, ad ius et proprietatem ecclesie beati Martini quolibet iusto titulo auctoritate apostolica uobis liceat reuocare. Decernimus ergo etc., salua in omnibus apostolice sedis auctoritate. Si qua igitur etc. Cunctis autem etc. Amen. Amen.
R. Ego Lucius catholice ecclesie episcopus.
Ego Theodinus Portuen(sis) et sancte Rufin(e) sedis episcopus.
Ego Henricus Albanen(sis) episcopus.
Ego Paulus Prenestinus episcopus.
Ego Theobaldus Ostien(sis) et Uellitren(sis) episcopus.
Ego Iohannes presb. card. tit. sancti Marci.
Ego Petrus presb. card. tit. sancte Susanne.
Ego Laborans presb. card. sancte Marie trans Tiberim tit. Calixti.
Ego Pandulphus presb. card. tit. basilice duodecim apostolorum.
Ego Iacintus diac. card. sancte Marie in Cosmidin.
Ego Arditio diac. card. sancti Theodori.
Ego Gratianus sanctorum Cosme et Damiani diac. card.
Ego Bobo diac. card. sancti Angeli.
Ego Gerardus diac. card. sancti Adriani.
Ego Octauianus sanctorum Sergii et Bachi diac. card.
Ego Soffredus sancte Marie in uia lata diac. card.
Ego Albinus diac. card. sancte Marie noue.
Dat. Ueruli per manum Alberti sancte Romane ecclesie presbiteri cardinalis et cancellarii XII kal. iunii, indictione secunda, incarnationis dominice anno M. C. LXXXIIII, pontificatus uero domni Lucii pape III anno tertio.