Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Papsturkunden in Frankreich. Band 5: Touraine, Anjou, Maine und Bretagne., Nr. 193


Datierung: 1184 04 26
Ausstellungsort: Veroli

Lucius episcopus seruus seruorum Dei. Uenerabilibus fratribus Turonensi archiepiscopo et suffraganeis eius episcopis et dilectis filiis decano, archidiacono et archipresbitero maioris ecclesiae et omnibus capellanis tam in ciuitate Turonensi quam in Castro Nouo constitutis salutem et apostolicam benedictionem. Quotiens in ecclesiarum Dei grauamen iniquae calliditatis prauitas inuenitur, subito ad extirpationem eius ecclesiastica debet censura consurgere, ut sapientia uincente malitiam et prauorum temeritas reprimatur et status ecclesiasticus iugiter seruetur illesus. Peruenit autem ad audientiam nostram, qualiter iniquae coniurationis execranda praesumptio in grauamen et oppressionem ecclesiae beati Martini ab eius burgensibus sit inuenta, quae, si absque debitae correctionis obiectu ad ipsorum burgensium uota procederet, consuetae pacis et libertatis integritas in eadem ecclesia deperiret et in grauamen ecclesiarum multarum exempli huius enormitas emanaret. Ideoque nos ecclesiastici status ratione commoti praedictam coniurationem, quocumque nomine censeatur, de communi assensu fratrum nostrorum irritam esse decernimus et iuramentum, quo se populus praecipitanter astrinxit, praecipimus irritari, ita tamen ut de temeritate ipsius paenitentiam agant, quia illud in damnum ecclesiae praesumptione damnabili praestiterunt. Auctores coniurationis ipsius, nisi eam penitus abiurauerint, excommunicatione mandauimus percellendos liberamque dedimus dilectis filiis nostris praefatae ecclesiae canonicis facultatem, ut eos, nisi commoniti resipuerint, auctoritate nostra uinculo excommunicationis astringant. Ut igitur statutae contra eos seueritas disciplinae stabilem, sicut expedit, accipiat firmitatem, uniuersitati uestrae per apostolica scripta mandamus et districte praecipimus, quatenus sententiam, quae in praefatae coniurationis auctores a iamdictis fuerit canonicis promulgata, per omnes parrochias uestras sine contradictione et appellatione inuiolabiliter obseruetis nec eam, ex quo prolata fuerit, cuiuslibet temeritatis audacia sine digna satisfactione soluatis nullis litteris obstantibus, quae contra antiqua priuilegia ipsius ecclesiae super hoc appareant impetratae; alioquin ad hoc obseruandum per uenerabiles fratres nostros Bituricensem archiepiscopum et Lemouicensem episcopum auctoritate nostra uos noueritis compellendos, ut, quod sponte facere neglexeritis, coactione adhibita compleatis. Dat. Verulis VI kal. maii.