Datierung: 1171-1181 04 09
Ausstellungsort: Tusculanum
Alexander episcopus seruus seruorum Dei. Venerabilibus fratribus Pictau(ensi) et Xanton(ensi) episcopis salutem et apostolicam benedictionem. Dilectae in Christo filiae nostrae sorores Fontis Ebraldi transmissa nobis relatione monstrarunt, quod Vuillelmus quondam Pictauensis comes institutionem fecerit generalem, quod nullus in pascuis de Argentonio rapinam deberet uel uiolentiam exercere nec aliquod de animalibus ibidem pascentibus in eundo uel redeundo seu etiam pascendo pro quolibet forisfacto rapere, dummodo, quae pro eisdem pascuis statuta fuerant, sibi integra soluerentur. Cum autem eadem pascua iamdictus comes pro remedio animae suae iamdictis sororibus, sicut asserunt, pia largitione contulerit, ea ipsis tanto propensius uolumus conseruare, quanto pro sexus fragilitate sua iura noscuntur minus posse tueri. Inde est, quod fraternitati uestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus iamdicta pascua memoratis sororibus in pace et quiete conseruare curetis uniuersis parochianis uestris sub interminatione anathematis prohibentes, ne quis eorum ipsas super pascua ista indebita uexatione fatigare praesumat etc. Dat. Tuscul. V id. april.