Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Papsturkunden in Frankreich. Band 5: Touraine, Anjou, Maine und Bretagne., Nr. 171


Datierung: 1180 07 01
Ausstellungsort: Tusculanum

Alexander episcopus seruus seruorum Dei. Uenerabilibus fratribus archiepiscopis et episcopis, in quorum episcopatibus monachi sancti Nicolai Andegauensis capellas aut oratoria habere noscuntur, salutem et apostolicam benedictionem. Satis notum est a sanctis patribus nostris capellas atque oratoria solo Dei amore pluribus in locis edificata fuisse nullis nullos inuicem prouocantibus, nullis sibi inuicem inuidentibus. Hec autem nobiscum scientes dilecti filii nostri Hugo abbas ecclesie sancti Nicolai Andegauensis et fratres sui transmissa nobis conquestione monstrarunt, quod decani atque presbiteri ecclesiarum, que in parochiis uestris site sunt, malignitatis ac tirannidis studio inflammati beneficia, que eis a fidelibus largiuntur, in predictis scilicet capellis aut oratoriis subripere conantur ac etiam uiolenter auferant. Quod siquidem ut iam ad nostras peruenit aures, quidam ex ipsis in capella maxime de Genesto, que multis modis eorum iuris esse dinoscitur, quam utique cum omnibus pertinentiis suis integre in nostra manu et tuitione suscepimus, facere, insuper quosdam redditus falsos a supradicte capelle habitatoribus exigere uoluit. Nos autem illius loci habitatores ab omnium decanorum atque presbiterorum exactione ac etiam subiectione liberos fecimus. Unde priuilegium dedimus, quo aduersus omnium oppressiones, infestationes, molestias, exactiones tuti maneant et illesi nullusque eos decanus siue presbiter pro ulla causa excommunicare audeat, nullus uel eos uel eorum res affligere, minuere de honestate presumat. Quam sanctionem nostram qui seruauerint, Dei cura et benedictione beneficientur, contra autem facientes officio diuino priuati usque ad satisfactionem anathemate apostolico feriantur. Dat. Tusculan. kal. iulii.