Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Papsturkunden in Frankreich. Band 5: Touraine, Anjou, Maine und Bretagne., Nr. 154


Datierung: 1159-1176 12 01
Ausstellungsort: Anagni

Alexander episcopus seruus seruorum Dei. Dilectis filiis decano et capitulo beati Petri de Curia salutem et apostolicam benedictionem. Iustis petentium etc. Eapropter, dilecti in domino filii, uestris iustis petitionibus grato concurrentes assensu omnes ecclesias uestrae donationi pertinentes et omnes primitias uestras et decimas et alia bona tam ecclesiastica quam mundana, quae in praesentiarum possidetis aut in futurum iustis modis praestante domino poteritis adipisci, uestrae deuotioni auctoritate apostolica confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus. Specialiter autem et nominatim ecclesiam de Cormis et de Solenniaco et ecclesiam de Fay auctoritate apostolica ad uestram donationem pertinere confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum etc. Si quis autem etc. Dat. Anagn. kal. dec.