Dating: 1175 10 21
Place of Composition: Anagni
Alexander episcopus seruus seruorum Dei. Dilectis filiis decano, thesaurario et capitulo beati Martini Turonensis salutem et apostolicam benedictionem. Tanta nobis imminet negotiorum frequentia, quod interdum ex occupatione nimia talia exeunt a nobis mandata, per quae, si completa forent, uel apostolicae sedis turbaretur auctoritas uel iuramenti religio laederetur. Unde cum in ecclesia uestra ea, sicut accepimus consuetudo sit iuramento firmata et a nobis etiam roborata, ut nullus debeat ibidem in canonicum recipi, qui sit seruilis conditionis uel qui non sit de legitimo matrimonio natus, auctoritate uobis apostolica duximus indulgendum, ut, si mandatum nostrum contra iamdictam consuetudinem recepistis uel receperitis, ipsum, donec per uos causa cognita inde a nobis aliud recipiatis mandatum, non teneamini aliquatenus adimplere. Dat. Anagniae XII kal. nouembris.