Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Papsturkunden in Frankreich. Band 5: Touraine, Anjou, Maine und Bretagne., Nr. 131


Datierung: 1164 09 15
Ausstellungsort: Sens

Alexander episcopus seruus seruorum Dei. Dilectis in Christo filiabus Audeburg(i)a) abbatisse Fontis Ebraudi eiusque sororibus ibidem diuino famulatui mancipatis tam presentibus quam futuris in perpetuum. Desiderium, quod ad ... et monasterium sancte Marie Fontis Ebraudi, quod utique specialiter sub beati Petri iure ac nostra protectione consistit, cui tamen domino auctore preesse dinosceris, antecessorum nostrorum uestigiis inherentes presentis scripti priuilegio communimus. Statuimus enim, ut quascumque etc. In quibus hec propriis nominibus exprimenda subiunximus: locum uidelicet de Braierach cum suis pertinentiis ex dono Aimerici prioris et omnium fratrum eiusdem loci concedente hoc Tholosano episcopo, locum Paradisi ex dono Fortis de Vic et Amaurici de Paradiso cum uxore et filiis suis concedente hoc Raimundo Agenen(si) episcopo, locum de Fontanis ex dono comitis Theobaldi concedente hoc Burchardo Meldensi episcopo, terram de Sortan, quam idem Burchardus Meldensis episcopus prefato monasterio ex dono eodem tenore concessit, ut de singulis carrucis XII denarii pro censu Meldensi ecclesie singulis annis persoluerentur, locum de Fontanis, qui est in Petragoricensi episcopatu, ex dono Bernardi sancti Asterii et Helie et Giberti de Bouiscurte necnon et Arnaudi de Iaucelia et Helie de Marolio et Helie de Castellione et aliorum plurium concedente Guillelmo Petragoricensi episcopo, locum Pontis Sagii et Pontis Cainoni et Pontis de Lueto ex dono Fulconis Andegauorum comitis, locum Cromelie ex dono Helie Tisonis et Benedicti de Mauritania et Bernardi de Parcellano concedente hoc Petro Sanctonensi episcopo, locum Cerasorum ex dono Gauffridi uicecomitis Toarcui et uxoris et filiorum suorum concedente hoc Aimerico Herberti filio, insuper etiam decimas frumentationum eiusdem Gauffridi uicecomitis, que in proprietate sua erant, locum Castelli Leobaldi et Roorte ex dono Petri Tronelli de sancto Hermino et Hugonis fratris eius, Guillelmi de Hospitali, Radulfi de Nesone et quorumdam aliorum, Boschum Guoerii ex dono Petri de Alperio et Marchisie uxoris sue concedente hoc Normanno de Mollicampo et aliis omnibus, ad quos predictus locus pertinebat, Boschum Tollentis Viam ex dono Garsionis de Machecol et Ascolii filii sui consentiente Petro Alalia, locum Montisgaugenii ex dono Hermesendis de Parata et Guillelmi Samsonis, locum Iarnazay ex dono Normanni de Thabaria et Petri Rufi, Montem Bertini ex dono Guillelmi Mulioni concedente hoc Guillelmo de Pinellis, locum Montis Taconarie ex dono Asceline de Aureis Vallibus et Petri filii Drogonis, locum Perrarie ex dono Iohannis de Bello Monte et decimas molendinorum suorum atque cellarii concedentibus filiis suis, locum Vallieuarum et terram Ville Noue ex dono Rodismali et La Iarriaie Ildeberti de Mirobellis concedente hoc Guillelmo de Pinellis, locum Capreolorum ex dono Carbonelli de Cheniche. locum Iarriaie ex dono Guillelmi de Mirobello et Degani fratris eius, locum Aschaii ex dono domine Remfredis, Airald(i), Belodi de Claris Vallibus, Ribotelli de Aia et fratris sui, locum Fontis Alerii ex dono Alexandri de Pocenaria et Alexandri de Heberiamento, locum Regraperie ex dono Mauricii Pulli dit Direx de Vallicula, locum Astinarum ex dono Guidonis Pictauensis et Gauffredi Malu(m)minat et ex concessione Rollandi Sauarici et sororis eius, Goffridi de Poceio, Gisleberti de Losduno, Aloris filii eius et Giraudi Berlai, locum sancti Carrilefi ex dono Calonis de Blazonio et ea, que ad ipsum locum pertinent, necnon et ea, que donata sunt eidem monasterio Fontis Ebr(audi) a Goffredo de Dol et Grieha matre eius et Philippo de Blazonio, locum Malthai ex dono Alberici de Monte Iohanne, boscum et terram, que est iuxta illud, et molendinum ex dono Ogisi et Offridi fratris eius, locum Valenthai donatum ab Aimerico de Passauant et Rainaldo de Sanzaio et Petro Bloio, locum Ramonarie ex dono Goffredi Urselli et casamenta, que ibidem erant, ab eodem Goffredo Urselli et Guillelmo Sanctonense concessa atque donata, locum Columgentiarum ex dono Aaloth et Alberici filii eius et quicquid in eodem Adam filius Garini habuit, ex dono ipsius uobis concessum Philippo fratre eius et Goffrido uicecomite cum uxore et filio suo id ipsum concedentibus et quicquid est in loco Sibrei, ex dono Amalrici de Mextemis, terram planam et exemptam ex dono Niuardi de Mestulo ac fratris eius ac matris concedentibus hoc Niuardo de Satollia et Amalrico de Monteforte, de cuius feodo terra illa erat, decimam insuper, que ad predictum locum pertinet, et terram altaris ex dono Simonis de Neaffa et uxoris ac filiorum eius, locum Fractionum ex dono Ugonis filii Aimerici, locum Fontis Alberti ex dono Roberti prepositi Mauritanie et Pagani de Landa, partem unam loci de Bellomeris ex dono Richerii de sancto Victore, alteram quoque eiusdem loci partem ex dono Frotmundi de Bellomeris concedente Geruasio de Castello, terram quoque ad unam carrucam in Ferraria Vallis Girmundi et molendinum et stagnum eiusdem loci ex dono Hugonis de Castello Nouo et VIII solidos pro censu in Castello Nouo per singulas ebdomadas ex dono Mabilie matris eiusdem Ugonis de Castello Nouo, uineas quoque in Castello Nouo ex dono eiusdem Mabilie, terram quoque ad unam carrucam in foresta Crotesie ad Capellas ex dono Ugonis de Castello Nouo patre et matre sua concedentibus, locum Crotesiorum ex dono Guillelmi Loelli concedente hoc Ugone filio Geruasii de Castello, item LX solidos pro censu in burgo de uilla Peror singulis annis ex dono Ugonis de Mereuilla concedente Guidone comite de Melant, de cuius feodo census erat, locum Belli Loci ex dono Bonepartis et Dalmaii et Chotardi Arezid(i) et Chotardi Camerarii, locum Ursanum ex dono Aleardi Guillebaudi concedente hoc Radulfo de Dolis, de cuius feodo predictus locus erat, locum Forsei ex dono Adelidis de Campis consentiente comite Theobaldo, de cuius feodo erat, preterea centum marcas argenti singulis annis ex dono gloriose memorie Henrici illustris Anglorum regis, LX de redditu eius de Londonia de firma ciuitatis et XL de firma ciuitatis Wintonie. Insuper autem consuetudines illas, quas nobilis Guillelmus Pictauiorum comes in foresta de Argezun habebat et ecclesie Fontis Ebr(audi) contulit, et locum magistri Gisleberti de Bosco de Casa cum pertinentiis uidelicet suis, que idem Gislebertus in castellaria de Casa et castellaria Exerciorum fidelium adquisierat largitione et tenebat, necnon obedientiam de Cuparia et obedientiam, que est in foresta de Montereuel apud Exercitia Hyonis, et VIII solidos censuales Andegau(ensis) monete, que sunt de tribus bordelleriis apud Bellum Praellum et Brancham Curuam et de Faiaberalt, preterea molendina de Mirabello in casamento regis apud Bituricum existentia, que Archambaudus de Soliaco et filius eius Gillo obedientie uestre de Ursano rationabiliter concesserunt et charissimus in Christo filius noster Ludouicus illustris Francorum rex, de cuius feodo fuerant, scripti sui pagina roborauit, secundum eumdem tenorem, qui in autentico scripto eius continetur, uobis nihilominus confirmamus. Si quis uero fidelium deuotionis intuitu aliquem locum uobis contulerit, in quo oratorium uelitis construere, ad uestram postulationem aquam benedictam et alia ecclesiastica sacramenta archiepiscopi et episcopi, in quorum parochia idem locus fuerit, pro episcopalis officii debito absque molestia uobis prebeant. Sane noualium etc. Quemadmodum autem uos ab omni exactione liberas esse statuimus, ita etiam seruientes uestros absque inquietudine obsequiis uestris libere uacare, ut, dum in seruicio uestro permanserint, nulli sacerdotum, ad quorum parochias spectare noscuntur, fas sit eos ad oblationes sibi exhibendas compellere uel ad sepulturam contra eorum uoluntatem recipere, sed potius, si apud uos sepeliri elegerint, liberum sit capellanis uestris ad confessionem eos recipere, penitentiam dare eosque sepulture tradere. Adicientes etiam statuimus, ut predicti archiepiscopi et episcopi uos attentius manuteneant et defendant, ut de possessionibus, quas per duos uel tres idoneos testes uobis donatas atque possessas probare poteritis, nullam uobis inferri iniuriam uel molestiam patiantur; quod si quis hoc attentare presumpserit, pro episcopalis officii debito plenam de eo iustitiam faciant. Sepulturam quoque etc., salua tamen in parte testamentorum canonica iusticia illarum ecclesiarum, a quibus mortuorum corpora assumuntur. Decernimus ergo etc., salua sedis apostolice auctoritate. Ad indicium autem huius a sede apostolica percepte libertatis et quod prefatum monasterium sit iuris beati Petri, unum aureum nobis nostrisque successoribus annis singulis persoluetis. Si qua igitur etc. Cunctis autem etc. Amen. Amen. Amen.

R. Ego Alexander catholice ecclesie episcopus ss. BV.

Ego Hubaldus Hostiensis episcopus ss.

Ego Bernardus Portuensis et sancte Rufine episcopus ss.

Ego Hubaldus presb. card. tit. sancte Crucis in Hierusalem ss.

Ego Henricus presb. card. tit. sanctorum Nerei et Achillei ss.

Ego Iohannes presb. card. tit. sancte Anastasie ss.

Ego Albertus presb. card. tit. sancti Laurencii in Lucina ss.

Ego G(ui)ll(elm)us presb. card. tit. sancti Petri ad unicula ss.

Ego Iacintus diac. card. sancte Marie in Cosmidin ss.

Ego Odo diac. card. sancti Nicolai in carcere Tull(iano) ss.

Ego Boso diac. card. sanctorum Cosme et Damiani ss.

Ego Cynthius diac. card. sancti Adriani ss.

Ego Petrus diac. card. sancti Eustachii iuxta templum Agrippe ss.

Ego Manfredus diac. card. sancti Georgii ad uelum aureum ss.

Dat. Senon. per manum Hermanni sancte Romane ecclesie subdiaconi et notarii XVII kal. oct., indictione XIII, incarnationis dominice anno M. C. LXIIIIo, pontificatus uero domni Alexandri pape III anno Vo.