Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Papsturkunden in Frankreich. Band 5: Touraine, Anjou, Maine und Bretagne., Nr. 123


Dating: 1163 07 26
Place of Composition: Déols

ALEXANDER episcopus seruus seruorum Dei. Venerabili fratri Io. Turon(ensi) archiepiscopo salutem et apostolicam benedictionem. Perlate ad sedem apostolicam controuersie, quotiens debitum finem sub eius examine sortiuntur, debent litterarum fidei commendari, ne ex longinquitate temporis ualeat super his, que iam sopita sunt, scrupulus recidiue contentionis innasci. Tu siquidem aduersus dilectos filios nostros canonicos sancti Martini super ecclesia sancti Petri Puellaris sepenumero in nostra presentia es conquestus asserens, quod interdictum tuum eadem ecclesia non seruaret nec eam, quam deberet, in multis aliis capitulis tibi obedientiam exhiberet, et sic possessionem ab eis tibi turbatam tibi restitui postulabas. Econtra uero canonici sancti Martini aduersum te querimoniam super eadem ecclesia proponebant affirmantes ad suum ius ecclesiam pertinere et te super possessione ipsius eos indebite molestare et petebant possessionem sibi similiter conseruari. Nos autem uolentes omnem de medio tollere questionem utramque partem ante nostram presentiam euocauimus. Et post uarias ac diuersas hinc inde allegationes multitudinem testium produxisti, qui jurati se uidisse pariter et audisse dixerunt, quod tam tu quam alii antecessores tui clericos uel laicos sancti Petri super criminalibus et ciuilibus causis ad iuditium euocastis et causas ipsas aliquando concordia, aliquando iuditio terminastis, quod etiam plerique testes alterius partis similiter affirmabant; interdictum pro excessibus clericorum uel laicorum illius ecclesie in ipsa eadem ecclesia posuistis et eos interdum excommunicationis et interdicti sentencie subiecistis; clerici ipsius ecclesie crisma a Turon(ensi) archiepiscopo receperunt, super quo quidam testes aduerse partis etiam concordabant; quatuor candelas eidem annis singulis exsoluerunt; cum Turon(enses) archiepiscopi in prefata ecclesia missas aliis temporibus celebrarent, tunc etiam, cum pro magnis iniuriis ecclesie sancti Martini irrogatis ipsa cessabat, ecclesia sancti Petri de canonicorum mandato cessante in ipsa sancti Petri ecclesia idem archiepiscopi missarum sollempnia celebrabant; processiones quoque cum canonicis sancti Mauritii clerici prefate ecclesie faciebant. Ex parte uero altera multorum similiter testium depositiones recepimus sub iuramenti debito affirmantes, quod, cum canonici sancti Martini pro grauibus iniuriis ecclesie sue illatis a diuinis cessarent offitiis, similiter ecclesia sancti Petri de ipsorum canonicorum mandato cessabat; clerici illius ecclesie consueuerunt cum canonicis sancti Martini eorum processionibus interesse, et tunc precipue cum Turon(ensis) archiepiscopus nouiter consecratus ad ecclesiam sancti Martini accedens ab ipsis canonicis ad processionem recipitur, quo cum canonicis et aliis suis clericis recedente clerici sancti Petri consueuerunt cum predictis sancti Martini canonicis remanere; exequiis defunctorum et presertim archiepiscoporum Turon(ensium) et abbatum Maioris Monasterii clerici sancti Petri consueuerunt sine cruce sua cum memoratis sancti Martini canonicis interesse eorum tantummodo crucem sequentes; in exequiis uero canonicorum sancti Martini crucem suam soliti sunt portare; quando Rom(ano) pontifici ad partes illas accedenti uel legato eius procurationem iamdicti sancti Martini canonici exhibebant, clerici sancti Petri partem procurationis soluebant; ante pulsationem canonicorum sancti Martini clerici sancti Petri, nisi in precipuis festiuitatibus ipsius ecclesie, tintinnabula non pulsabant. De clericis uero beati Petri ad ordines promouendis testes hinc inde producti sunt, qui super hoc capitulo diuersa et uaria proponebant. Nos autem rationibus et testium depositionibus auditis utrinque diligenter et cognitis, habito fratrum nostrorum consilio tibi tuisque successoribus possessionem iuditiorum adiudicauimus, ut uidelicet propositis uobis aduersus clericos uel laicos sancti Petri quibuslibet querimoniis eos tam super criminalibus quam super ciuilibus causis ia iuditiis euocetis et causas fine legitimo terminetis; pro excessibus clericorum aut laicorum ipsius ecclesie in eam et in clericos et parrochianos ipsius interdicti et excommunicationis sentenciam proferendi licenciam habeatis; crisma a uobis predicti clerici nullo alio mediante recipiant; quatuor candelas Turon(ensi) ecclesie, sicut alie capelle Castri Noui facere consueuerunt, annuatim exsoluant; cum ecclesiam sancti Martini cessare contigerit pro magnis sibi iniuriis irrogatis, ecclesia sancti Petri de ipsorum canonicorum mandato cessante missarum sollempnia, non tamen ita frequenter quod interdictum illorum hac occasione uideatur infringi, in eadem ecclesia celebretis; processiones quas cum canonicis sancti Martini facere consueuerunt, easdem cum eis facere teneantur. Canonicis uero sancti Martini secundum assertionem testium suorum possessionem similiter adiudicauimus, in his uidelicet quod, cum ipsi pro magnis iniuriis ecclesie sue, prout dictum est, irrogatis a diuinorum celebratione cessabunt, ecclesia sancti Petri de ipsorum canonicorum debeat mandato cessare; cum Turon(ensis) archiepiscopus nouiter consecratus ad ecclesiam sancti Martini accesserit ad processionem ab ipsis canonicis recipiendus, clerici sancti Petri processioni eorum intersint et eo cum canonicis suis et aliis suis clericis recedente ipsi cum predictis canonicis sancti Martini remaneant; exequiis defunctorum, et maxime cum Turon(enses) archiepiscopi et abbates Maioris Monasterii de presenti uita migrauerint, clerici sancti Petri sine cruce sua cum canonicis sancti Martini intersint eorum crucem tantummodo subsequentes; in exequiis uero canonicorum sancti Martini propriam crucem deferant; quando Rom(ano) pontifici ad partes illas accedenti uel legato ipsius procurationem memorati canonici sancti Martini exhibuerint, clerici sancti Petri partem ipsius procurationis exhibeant. Antequam canonici sancti Martini sua tintinnabula pulsent, clericorum sancti Petri, nisi in precipuis festiuitatibus eiusdem ecclesie, tintinnabula decreuimus non pulsare. Horum autem omnium possessionem hinc inde, prout dictum est, adiudicauimus, salua quidem questione proprietatis. De representatione autem clericorum sancti Petri, qui ad ordines fuerint promouendi, quoniam nobis plenarie non liquebat, ita duximus statuendum, ut clerici sancti Petri, qui canonici sancti Mart(ini) uel sancti Uenantii fuerint, a capitulo sancti Martini debeant archiepiscopo presentari; alii uero, qui clerici sancti Petri tantum existunt, a clericis eiusdem ecclesie archiepiscopo cum ordinandi fuerint, presententur; qui autem clerici sancti Petri et alicuius ecclesiarum sancti Mauricii fuerint, per archidiac(onum) sancti Mauricii archiepiscopo presententur. Hec uero, que de representione diximus clericorum, tam diu decreuimus obseruanda, quousque de questione proprietatis agatur et causa fine debito terminetur. Ut igitur hec nostra diffinitio futuris temporibus inuiolabiliter obseruetur, eam auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus. Statuentes, ut nulli omnino hominum etc. Si quis autem etc. Dat. apud. Dolen(se) monasterium VIIo kal. aug.