Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Papsturkunden in Frankreich. Band 5: Touraine, Anjou, Maine und Bretagne., Nr. 122


Datierung: 1160 12 21 – 1163 07 23

Cincius sancti Adriani et Iohannes Anagninus sancte Marie in porticu Dei gratia diaconi cardinales tam presentibus quam futuris notum fieri uolumus, quod, cum controuersia quedam inter abbatem sancti Vincentii Cenom(anensis) et abbatem sancti Stephani Fontanecten(sis) super ecclesia sancti Saluatoris de Villula in presentia domini pape Alexandri uerteretur, de mandato eius causam ipsam suscepimus audiendam. Nos autem bono pacis et concordie intendentes ex consensu et beneplacito utriusque partis amicabiliter inter eos composuimus, in eum tenorem uidelicet quod predictam ecclesiam sancti Saluatoris quam uterque abbas totam et integram sibi uendicabat, amodo communiter ita optineant, ut quecumque bona eadem ecclesia sancti Saluatoris in presentiarum possidet uel in futuro per eos uel per alios habuerit, inter se per medium sorciantur. Possessiones quoque, quas Fontanecten(sis) ecclesia in eadem parrochia iure proprio habet, pro bono pacis ecclesie sancti Vincentii confert atque concedit per medium possidendas. In persona uero presbiteri, qui ibi Deo seruire debeat, si ambo conuenire non poterunt, quisque per se clericum inueniat eumque domino Baiocen(si) episcopo representatum in sua parte constituat.