Datierung: 1162 11 16
Ausstellungsort: Tours
Alexander episcopus seruus seruorum Dei. Dilectis in Christo filiabus Ninae abbatissae monasterii beatae Mariae, quod in silua Nidi Merli situm est, eiusque sororibus tam praesentibus quam futuris regularem uitam professis in perpetuum. Quoniam sine uerae etc. In quibus haec propriis duximus exprimenda uocabulis: ecclesiam sanctae Mariae, quae dicitur Scotia, in episcopatu Nannetensi sitam, in eodem episcopatu ecclesiam sanctae Radegondis et ecclesiam sanctae Honorinae et ecclesiam, quae uocatur Sedes, et ecclesiam sanctae Mariae, quae uocatur Grangia, et duas insulas in Ligere, Corbeiam uidelicet et Forun cum appendiciis earum; in Anglia in episcopatu Rophenensi ecclesiam de Lislegeherche et totum manerium et ecclesiam sanctae Vereburge de Ho cum omnibus appenditiis suis; in episcopatu Londoniensi manerium, quod uocatur Lugaiarat cum omnibus pertinentiis suis; in episcopatu Corisopitensi ecclesiam sanctae Mariae de Aquilonia cum appenditiis suis; in episcopatu Uenetensi ecclesiam sanctae Mariae, quae uocatur Locus Mariae, et ecclesiam sanctae Mariae, quae uocatur de Prisciach, et ecclesiam sancti Leonardi cum appenditiis carum; in episcopatu Maclouiensi ecclesiam sancti Sansonis de Telogio et ecclesiam sancti Germani de Loheac et ecclesiam sanctae Mariae de Stablain cum appenditiis earum; in archiepiscopatu Dolensi ecclesiam sancti Gregorii cum pertinentiis suis; in episcopatu Redonensi ecclesiam sancti Maclouii in silua, quae dicitur Tillia, et ecclesiam de Erseio et ecclesiam sancti Albini de Albiniaco et ecclesiam sancti Melanii de Moiseio et ecclesiam sancti Martini de Channeyo et ecclesiam sancti Martini de Buxeria et ecclesiam sancti Marci de Baysco et domum hospitalem, quae uocatur Butulus Bigumeth, cum omnibus appendiciis; in episcopatu Cenomanensi ecclesiam sanctae Mariae, quae dicitur Fons sancti Martini, ecclesiam sanctae Mariae Magdalenae de Bellasilua cum pertinentiis suis; in archiepiscopatu Turonensi ecclesiam sanctae Mariae Magdalenae, quae uocatur Fraxinea, cum pertinentiis suis; in episcopatu Andegauensi elemosinariam Halenodii et ecclesiam sancti Iacobi de Lateyo et ecclesiam eiusdem apostoli, quae uocatur Petra Alberic, cum omnibus pertinentiis earum; in episcopatu Pictauensi ecclesiam sanctae Mariae Magdalenae, quae dicitur Fulgerosa, cum omnibus pertinentiis suis. Sane noualium etc. Praeterea ut diuinis etc. Praecipimus insuper, ut proprii familiares uestri, quamdiu in seruitio uestro fuerint, liberi permaneant ab exactione oblationum secularium sacerdotum. Prohibemus etiam, ut nulli etc. Obeunte uero te etc. Sepulturam quoque etc. Decernimus ergo . . . Amen. Amen.
R. Ego Alexander catholicae ecclesiae episcopus. BV.
Dat. Tur. per manum Theodini sancte Romane ecclesie subdiaconi et notarii XVI kal. dec., indictione XI, anno incarnationis dominice MCLXII, pontificatus uero domni Alexandri papae III anno IV.