Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Papsturkunden in Frankreich. Band 5: Touraine, Anjou, Maine und Bretagne., Nr. 117


Datierung: 1162 10 17
Ausstellungsort: Tours

Alexander episcopus seruus seruorum Dei. Dilecto filio Roberto abbati Maioris Monasterii eiusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum. Quoniam sine uere etc. In quibus haec propris duximus exprimenda uocabulis: in episcopatu Andegauensi ecclesias de Rilleio cum oblationibus, elemosynis, decimis, sepulturis et omnibus aliis pertinentiis suis, ecclesiam de Roceio cum dimidia parte oblationum natalis domini, purificationis s(anctae) Mariae, paschae, assumptionis b(eatae) Mariae, festiuitatis s(ancti) Michaelis, omnium sanctorum et b(eati) Martini et cum aliis ad praefatam ecclesiam pertinentibus tam elemosynis et decimis et sepulturis, sicut a Mattheo quondam Andegauensi episcopo b(eato) Martino noscitur rationabiliter esse concessum et suis litteris confirmatum, obedientiam de Botheio cum omnibus pertinentiis suis, ecclesiam de Dalmarioaco cum oblationibus, elemosynis, decimis et sepultura omnibusque aliis pertinentiis suis, ecclesiam de Doxeio cum omnibus pertinentiis suis, ecclesiam s(ancti) Egidii Andegauensis de Viridarico cum classico, cimiterio, elemosynis et omnibus aliis pertinentiis suis, ecclesiam de Ver cum oblationibus, elemosynis, decimis, sepultura et omnibus aliis pertinentiis suis, ecclesiam s(anctae) Mariae Magdalenae et ecclesiam s(ancti) Albini de Poenceio cum oblationibus, elemosynis, decimis, sepultura et omnibus aliis pertinentiis suis, ecclesias de Camiliaco s(anctae) Mariae, s(ancti) Petri, s(ancti) Stephani, s(ancti) Egidii, s(ancti) Christophori, s(ancti) Licinii cum oblationibus, elemosynis, decimis, sepultura et omnibus aliis pertinentiis suis et quod habetis in ecclesia s(ancti) Leonardi, quae in parochia illarum sita est, uidelicet sepulturam, baptisterium, quinque solidos census in pascha et quod non liceat dari ecclesia illa monachis nec regularibus canonicis nisi Maioris Monasterii monachis, obedientiam Montis Iohannis cum ecclesia de Pomeria ceterisque ecclesiis, oblationibus, elemosynis, decimis, sepulturis et omnibus aliis pertinentiis suis, obedientiam de s(ancto) Quintino cum ecclesia et omnibus aliis pertinentiis suis, obedientiam s(ancti) Vincentii de Calunna cum omnibus pertinentiis suis; in episcopatu Redonensi ecclesiam de Pireio cum omnibus pertinentiis suis, ecclesiam s(anctae) Crucis de Vitreio cum omnibus pertinentiis suis, unam capellaniam de Martiniaco cum omnibus ad eam pertinentibus, ecclesiam de Marcilliaco cum pertinentiis suis, ecclesiam et obedientiam de Monte Loreti, ecclesiam de Monasteriis, ecclesiam de Maceriis, ecclesiam s(anctae) Trinitatis de Filgeriis, ecclesiam s(ancti) Sulpicii, ecclesiam de Lupiniaco cum omnibus ad easdem ecclesias pertinentibus, ecclesiam s(ancti) Saluatoris de Landis, capellam s(ancti) Otberti, duas partes decime de Caluiniaco, tertiam partem decime de Serit, tertiam partem decime de Lander(iaco), sextam partem decimae de s(ancto) Hilario, ecclesiam s(ancti) Martini de Iamreio cum omnibus pertinentiis suis, ecclesiam de Amantia cum pertinentiis suis, ecclesiam s(ancti) Audoeni de Rauoreia, ecclesiam s(ancti) Exuperii de Gahart cum pertinentiis suis, ecclesiam s(ancti) Medardi super Islam, duas partes decimae de Veneriuico, obedientiam de Sologallo cum ecclesia et pertinentiis suis, ecclesiam de Intramo cum pertinentiis suis, ecclesiam de Erbreia cum pertinentiis suis, ecclesiam de Lence cum pertinentiis suis; in episcopatu Abrincensi ecclesiam s(anctae) Mariae de Moretonio cum omnibus pertinentiis suis, ecclesiam s(anctae) Mariae de Cuscheto, ecclesiam s(anctae) Mariae de Romacniaco, ecclesiam s(ancti) Martini de Maisnil Ramfredi, ecclesiam s(ancti) Petri de Biun, ecclesiam s(ancti) Bricii, ecclesiam s(ancti) Martini de Landellis, ecclesiam de Saciaco cum pertinentiis suis, ecclesiam de Alerio, capellam Osmundi Asselli, ecclesiam de Argogia cum oblationibus, presbyterio, decimis et omnibus aliis pertinentiis suis; in episcopatu Carnotensi ecclesiam sancti Gilderici et Caluiniaci et earum altaria, electionem et praesentationem presbyteri cum ecclesiis, decimis, furnis, hospitibus, molendinis, uineis, pratis et ceteris boscis, terris cultis et incultis et omnibus aliis earum pertinentiis; in Anglia obedientiam de Niweport et omnia illa, quae a Truleedio Paganelli et ceteris fidelibus Christi ecclesiae s(anctae) Mariae et s(ancti) Petri de Niweport data sunt, scilicet ecclesiam de Wilquiis, ecclesiam de Chichelaio, ecclesiam de Estonia, ecclesiam de Potendonia, ecclesiam de Finentonia, ecclesiam de Corsan, capellam Linifortis, capellam de Estowodia, capellam de Bracdawolda, capellam de Granerio et cetera omnia siue ecclesiae siue decimae uel terrae aut alia ad praedictam obedientiam de Niweport pertinentia. Decernimus ergo etc., salua sedis apostolicae auctoritate et diocesanorum episcoporum in praedictis capellis canonica iustitia. Si qua igitur etc. Cunctis autem etc. Amen. Amen. Amen.

Ego Alexander catholicae ecclesiae episcopus ss.

Ego Hubaldus Hostiensis episcopus ss.

Ego Bernardus Portuensis et s(anctae) Rufinae episcopus ss.

Ego Walterius Albanensis episcopus ss.

Ego Hubaldus presb. card. tit. s(anctae) Crucis in Ierusalem ss.

Ego Iohannes presb. card. tit. s(anctae) Anastasiae ss.

Ego Albertus presb. card. tit. s(ancti) Laurentii in Lucina ss.

Ego Guillelmus presb. card. tit. s(ancti) Petri ad uincula ss.

Ego Iacintus diac. card. s(anctae) Mariae in Cosmydin ss.

Ego Oddo diac. card. s(ancti) Nicolai in carcere Tulliano ss.

Ego Arditio diac. card. sancti Theodori ss.

Ego Boso diac. card. sanctorum Cosmae et Damiani ss.

Ego Cinthius diac. card. s(ancti) Adriani ss.

Ego Iohannes diac. card. s(anctae) Mariae in porticu ss.

Dat. Turonis per manum Hermanni sanctae Romanae ecclesiae subdiaconi et notarii XVI kal. nouembris, indictione XI, incarnationis dominicae anno MCLXII, pontificatus uero Alexandri pape III anno quarto.