Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Papsturkunden in Frankreich. Band 5: Touraine, Anjou, Maine und Bretagne., Nr. 108


Datierung: 1158 03 15
Ausstellungsort: Lateran

Adrianus episcopus seruus seruorum Dei. Uenerabili fratri Matheo episcopo et uniuerso capitulo Andegauen(si) salutem et apostolicam benedictionem. Iustis petentium desideriis facilem nos conuenit impertiri consensum et uota, que a rationis tramite non discordant, effectu sunt prosequente complenda. Eapropter uestris iustis postulationibus grato concurrentes assensu possessiones, quas ecclesia uestra per quinquaginta annos et eo amplius in pace et quiete possedit, uobis et per uos eidem ecclesie auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus. Statuentes, ut nulli omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere uel ei aliquatenus contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis Dei ac beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se nouerit incursurum. Dat. Lat. id. mar(t).