Datierung: 1157 03 11
Ausstellungsort: Lateran
Adrianus episcopus seruus seruorum Dei. Uenerabilibus fratribus archiepiscopis et episcopis, in quorum episcopatibus monachi sancti Florentii Salmurensis ecclesias habent, salutem et apostolicam benedictionem. In generalibus conciliis statutum esse cognoscitur, ut sacerdotes, qui in ecclesiis ad monasteria pertinentibus commorantur, de animarum quidem cura diocesano episcopo respondeant, abbati uero et fratribus suis pro rebus temporalibus debitam subiectionem exhibeant. Quocirca dilecti filii nostri Philippi abbatis sancti Florentii et fratrum suorum querelam accepimus, quod presbiteri ecclesiarum ad eos pertinentium, quae in parrochiis uestris site sunt, debitam subiectionem eis subtrahant et malignitatis studio archidiaconis adherentes nichil eis se debere respondeant. Quia igitur neminem sua uolumus priuari iusticia, per apostolica uobis scripta mandamus, quatinus predictos sacerdotes, de quibus idem abbas uel fratres sui uobis conquesti fuerint, districte commoneatis, ut debitam eis reuerentiam et subiectionem exhibeant et nulla occasione, quod eorum iuris esse cognoscitur, eis imminuere uel subtrahere presumant. Alioquin prefato filio nostro abbati et fratribus eius super his, que ad eos pertinent, de predictis sacerdotibus debitam ultionem sumendi liberam concedimus facultatem. Dat. Lat. V idus mart.