Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Papsturkunden in Frankreich. Band 5: Touraine, Anjou, Maine und Bretagne., Nr. 84


Datierung: 1154 03 03
Ausstellungsort: Lateran

Anastasius episcopus seruus seruorum Dei. Venerabili fratri Angilbaldo Turonensi archiepiscopo salutem et apostolicam benedictionem. Ad hoc in sede iusticie a prouisore omnium bonorum domino diuina fauente clementia residere conspicimur, ut singulis per orbem ecclesiis et ecclesiasticis personis sua iura illibata seruantes, si qua inter ipsos fuerit orta discordia, iuxta quod nobis dominus scire ac posse donauerit, secundum equitatis et iusticie moderationem terminare curemus. Iustum enim ac rationabile est, ut suus unicuique honor ecclesie ac dignitas et sua iusticia conseruetur. Equa enim sunt libramina iusticie et nos, qui licet indigni iusticie custodes atque precones in excelsa beatorum apostolorum Petri et Pauli specula disponente domino constituti sumus, necesse habemus praua corrigere, recta firmare et in omni ecclesia sic ad interni arbitrium iudicis disponenda disponere, ut de uultu eius iudicium nostrum prodeat et oculi nostri uideant equitatem. Controuersiam igitur, que inter te et uenerabilem fratrem nostrum Petrum Bituricensem archiepiscopum super Millebeccensi ecclesia diucius agitata est, utraque parte in nostra presentia existente auditis hinc inde allegationibus ac rationibus et scriptis Romanorum pontificum, Paschalis uidelicet et Eugenii, qui Urbani pape inherendo uestigiis eandem Millebeccensem ecclesiam Parsiacensi ecclesie semper subesse auctoritate apostolica confirmarunt, communicato consilio in consessu fratrum nostrorum episcoporum, presbiterorum et diaconorum cardinalium hoc ordine duximus decidendam, ut predicta Millebeccensis ecclesia memorate Parsiacensi ecclesie tanquam membrum suo capiti perpetuis temporibus debeat subiacere et debitam ei obedientiam ac reuerentiam humiliter exhibere, precipue cum pars Bituricensis archiepiscopi nichil, quod ratione subnixum esset, assereret nec partem suam alicuius Romani pontificis auctoritate tueri ualeret. Depositionem uero ipsius abbatis, qui per Bituricensem archiepiscopum in eadem ecclesia fuerat ordinatus, a predecessore nostro sancte memorie papa Eugenio factam nos quoque auctoritate apostolica confirmamus. Si qua igitur in futurum ecclesiastica secularisue persona hanc nostre decisionis sententiam sciens contra eam temere uenire temptauerit, secundo tertioue commonita, si non satisfactione congrua emendauerit, potestatis honorisque sui careat dignitate reamque se diuino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et domini redemptoris nostri Iesu Christi aliena fiat atque in extremo examine districte ultioni subiaceat. Obseruantibus autem sit pax domini nostri Iesu Christi, quatinus et hic fructum bone actionis percipiant et apud districtum iudicem premia eterne pacis inueniant. Amen. Amen.

Dat. Lateran. per manum Rolandi sancte Romane ecclesie presbiteri cardinalis et cancellarii V nonas marcii, indictione II, incarnationis dominice anno Mo. Co. Lo. IIIo, pontificatus uero domini Anastasii IIII pape anno primo.