Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Papsturkunden in Frankreich. Band 5: Touraine, Anjou, Maine und Bretagne., Nr. 76


Datierung: 1148 04 05
Ausstellungsort: Reims

[I]ulius et Ioannes sancte Romane ecclesie cardinales. Omnibus Dei fidelibus salutem. Controuersiam, que agitabatur inter E. abbatem sancti Petri Gemeticensis et R. abbatem sancti Vinc(entii) Cenom(anensis) super quibusdam ecclesiis, uidelicet ecclesia sancti Petri de Corgahem et sancti Ilarii de Sogonia, cum pertinentiis suis, a domino papa Eugenio nobis commissam hoc modo terminauimus. Cum abbas Gemeticensis restitutionem peteret dicens ecclesiam suam predictas ecclesias possedisse et per monachos sancti Vincenc(ii) secundo anno ante concilium, quod a domino papa Urbano apud Clarummontem pro expedicione Gerosolimitana celebratum est, monachos suos fuisse depulsos, ad comprobandum, quod aliquando illas ecclesias tenuerat, quoddam instrumentum protulit, in quo continebatur, quod Carolus rex uillas, in quibus sunt iamdicte ecclesie, ab aliis uillis Gemeticensium selegerat et usibus monachorum Gemet(icensium) concesserat, de supradictis tamen ecclesiis nichil ibi continebatur. Quod instrumentum, licet uideretur antiquum, nullius tamen sigillo signatum erat. Tres etiam testes produxit, per quos et se predictas ecclesias possedisse et per monachos sancti Vinc(entii) Gemeticenses monachos uiolenter fuisse expulsos probare nitebatur. Mouit etiam per aduocatum suum questionem proprietatis proponens ei uendicationem. Ad suum itaque dominium comprobandum idem instrumentum Caroli regis et eosdem testes, quos ante produxerat, protulit. Qui cum nobis minus idonei uisi essent et eorum testimonia inconuenientia, a nobis recepti non sunt. Abbas uero sancti Vincentii ea, que suus aduersarius afferebat, negans cartam confirmationis earundem ecclesiarum ab Il(deberto) Cenom(anensi) episcopo ecclesie sancti Vincentii facte eius episcopi sigillo signatam in medium protulit. Quatuor eciam testes produxit, quorum duo tactis sacrosanctis euangeliis attestati sunt se uidisse, quod eo tempore, quo Gemeticenses se possedisse et esse uiolenter expulsos dicebant, et VII annis ante monachi sancti Vincentii predictas ecclesias quiete possederont. His itaque allegationibus moti nos auctoritate domini pape Eugenii et sancte Romane ecclesie a petitione tam possessionis quam proprietatis facta ab abbate Gemet(icensi) sancti Vincentii abbatem absoluimus et eum de cetero predictas ecclesias quiete et pacifice precepimus possidere.

Actum in capitulo Remensi anno dominice incarnationis millesimo C. XL. VIII, non. april., pontificatus uero domini pape Eugenii III anno quarto.

Ego Iulius presb. card. tit. sancti Marcelli controuersiam istam e mandato domini pape Eug(enii) terminaui et ideo ss. et proprio sigillo roboraui. Similiter et ego Iohannes diac. card. sancti Adriani ex mandato domini pape controuersiam istam terminaui et subscribens ss. et proprio sigillo roboraui.