Datierung: 1147 07 22
Ausstellungsort: Auxerre
Eugenius episcopus seruus seruorum Dei. Uenerabilibus fratribus Hu. Andeg(auensi), G. Cenomann(ensi) et Nannetens(i) episcopis salutem et apostolicam benedictionem. Ad hoc uniuersalis ecclesie curam domino disponente suscepimus et apostolici moderaminis sollicitudinem gerimus, ut uenerabilia loca paterno foueamus affectu et a prauorum molestiis benignitate solita defensare curemus. Filie nostre religiose sanctimoniales beate Marie de Caritate de multiplicibus et grauibus iniuriis aduersus quosdam parrochianos uestros ad sedem apostolicam conqueruntur. Monachi siquidem de Brone decimam de Polineio et monachi sancti Nicholai parrochiam sancti Iacobi et sacerdos de Contaneio decimam Gastine et N(iuardus) de Rupe Forti siluam de Lateio, sicut asserunt, sibi sine iudicio et per uiolentiam auferunt. Miles quoque D. nomine humanitatis expers contempto Dei timore domos earumdem, sicut dicitur, in quadragesima sacrilega presumptione combussit. Quia igitur officii nostri et caritatis debito earum iusticie, que spretis mundi blandiciis diuinis laudibus uacant, nec deesse possumus nec debemus, per apostolica scripta uobis mandamus, quatinus parrochianos uestros et alios, de quibus querimoniam fecerint, prenominatis monialibus molestias inferentes ab earumdem uexatione desistere moneatis, alioquin in eos canonicam sententiam proferatis. Preterea, sicut earumdem monialium querimonia indicat, in parrochia Aueneriarum, que ad ius ipsarum pertinere dinoscitur, G. Dumetus nouam basilicam in detrimento alterius fundare presumit. Super hoc itaque prudentia uestra cognoscat et, quod secundum canones fuerit statuendum, auctore domino statuatis. Dat. Altissiodori XI kal. aug.