Datierung: Herbst 1144
A. Dei gracia Hostiensis episcopus, sancte sedis apostolice legatus. Dilectis fratribus H. eadem gracia Turonensi archiepiscopo, item G. uenerabili Cenomanensi episcopo salutem et sincere dileccionis affectum. Dilecti filii nostri, canonici uidelicet sancti Laudi nobis conquesti sunt super Gaufridum de Rameforti, qui terram, que est in Angularia, que de iure sue ecclesie esse dinoscitur, uiolenter et iniuste eis aufert. Unde, cum a fratre nostro U. Andegauensi episcopo sepe submonitus predictis canonicis satisfacere contempneret, sentencie anathematis traditus est. Quia uero, credo instinctu diaboli, predicte adhuc insistit malicie, per presencia scripta fraternitati uestre mandamus atque precipimus, quatinus predictum Gaufridum super hoc canonice conueniendo canonicis satisfacere compellatis. Quod si paruipendendo contempserit, propriam terram eius in diocesi uestra existentem ab omni diuino officio, excepto baptismate et reconciliacione penitencium, usque ad condignam satisfactionem interdicatis.