Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Papsturkunden in Frankreich. Band 5: Touraine, Anjou, Maine und Bretagne., Nr. 50


Datierung: 1139 04 17
Ausstellungsort: Lateran

Innocentius episcopus seruus seruorum Dei. Dilecto filio Roengallono abbati monasterii sancte Crucis, quod in Britannia situnx est in uilla, quae quondam Anaurot, nunc autem Kemperlegium uocatur, eiusque guccessoribus regulariter substituendis in perpetuum. Ad hoc in apostolicae sedis cathedra disponente domino constituti esse conspicimur, ut ecclesiarum omnium, praesertim earum, quae beati Petri iuris existunt, curam gerere debeamus et eiusdem patrocinii munimen conferre curemus. Proinde, dilecte in domino fili Roengallone abbas, tuis rationabilibus postulationibus dementer annuimus et ad instar praedecessorum nostrorum felicis memoriae Gregorii VII, Urbani, Pascalis, Calixti Romanorum pontificum monasterium sancte Crucis, cui auctore domino praesides, sub apostolicae sedis tutela et protectione suscipimus et sanctae Romanae ecclesiae priuilegio communimus. Statuimus etiam, ut insula tota, quae Guedel siue Bella Insula nuncupatur, seu cetera bona et possessiones, quas in praesentiarum idem coenobium iuste et legitime possidet, quae etiam in posterum concessione pontificum, liberalitate regum uel principum, oblatione fidelium seu aliis iustis modis mediante domino poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus in perpetuum et illibata permaneant. Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum liceat idem monasterium temere perturbare aut eius possessiones auferre uel ablata retinere aut minuere aut aliquibus uexationibus fatigare uel quasi piis de causis propriis usibus applicare, sed omnia integra conseruentur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salua Corisopitensis episcopi canonica reuerentia. Ad indicium autem perceptae huius a Romana ecclesia libertatis et tuitionis duos aureos quotannis nobis nostrisque successoribus persoluetis. Si qua igitur in posterum ecclesiastica secularisue persona hanc nostrae constitutionis paginam sciens contra eam temere uenire temptauerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, si secundo tertioue commonita congrue non satisfecerit, reamque se diuino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et domini redemptoris nostri Iesu Christi aliena fiat atque in extremo examine districtae ultioni subiaceat. Cunctis autem eidem loco iusta seruantibus sit pax domini nostri Iesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant et apud districtum iudieem praemia aeternae pacis inueniant. Amen.

Ego Innocentius catholicae ecclesiae episcopus.

Dat. Laterani per manum Aimerici sanctae Romanae ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii XV kal. maii, indictione secunda, anno dominicae incarnationis MCXXXIX, pontificatus vero domini Innocentii papae II anno decimo.