Datierung: 1138 10 05
Ausstellungsort: Lateran
Innoc(entius) episcopus seruus seruorum Dei. Dilecte in Christo filie Petronille abbatisse monasterii Funt(is) Ebr(aldi) eiusque sororibus tam presentibus quam futuris in perpetuum. Quanto sedes apostolica uniuersis per orbem terrarum longe lateque diffusis prelata extat ecclesiis, tanto magis eam in tuicionem pauperum et precipue eorum, qui propter inbecillitatem sexus et etatis se defendere nequeunt, oportet esse sollicitam. Quapropter, dilecte in domino filie, uestris iustis postulationibus dementer annuimus et monasterium Funt(is) Ebr(aldi), in quo diuino uacatis seruicio, apostolice sedis patrocinio communimus. Inter cetera uero, que uobis sunt per nostra uel predecessorum nostrorum priuilegia roborata, uniuersa, que pie deuocionis intuitu et racionabili studio a Dei fidelibus acquisistis uel inantea iustis modis poteritis adipisci, uobis presentis scripti pagina confirmamus. In quibus ea nominatim duximus exprimenda: que ex dono Urrache et Aldefunsi regis atque Linfante sororis eius habetis, monasterium quoque de Velgua cum appendiciis suis, Tediar et Aubunis cum appendiciis suis. Cum quibus etiam ea, que ex dono Richerii de Aquila uobis collata sunt, duximus annotanda: Nouigentum quoque et pertinentia ad Casam Dei, decimas insuper Theobaldi de Blazone. Id ipsum quoque de theloneo et pedagio nouo necnon de spinis altarium eiusque adiacenciis, de insula de Ver et domo Namnet(ensi) ex dono Conani comitis et Hermengard(is) matris sue, de terra Hesperiis et pascuis de Bort necnon molendino de Asneriis et omnibus generaliter ad monasterium Funt(is) Ebr(aldi) pertinentibus apostolica auctoritate statuimus. Adicimus etiam, ne sub optentu hospicii uel cuiuslibet alterius rei cuiquam ecclesiastice seculariue persone uestrum liceat grauare cenobium, sed potius ab omnibus huiuscemodi exactionis conditione liber atque quietus locus uester existat uosque diuinis obsequiis quietius intendatis. Quia uero, sicut nec anima sine corpore temporaliter uiuit, ita nec ecclesiastice persone possunt sine temporalium rerum substentatione subsistere, simili modo sancimus, ut uniuersa, que hodie tam in uineis quam terris, domibus aut aliis canonice possidetis uel inantea rationabiliter acquiretis, firma uobis et illibata permaneant nec quisquam ea audeat perturbare, auferre, minuere uel aliquibus uexationibus fatigare, sed omnia integra conseruentur uestris et pauperum Christi usibus omnimodis profutura. Si quis uero contra huius nostre constitutionis paginam temere uenire temptauerit, secundo tertioue commonitus, nisi congrue satisfecerit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum apostolorum Petri et Pauli incurrat et excommunicationi subiaceat.
R. Ego Innocentius catholice ecclesie episcopus ss.
Ego Conradus Sabinensis episcopus ss.
Ego Petrus presb. card. tit. sancte Susanne ss.
Ego Gerardus presb. card. tit. sancte Crucis in Ierusalem ss.
Ego Lucas presb. card. tit. sanctorum Iohannis et Pauli ss.
Ego Gregorius diac. card. sanctorum Sergii et Bachi ss.
Ego Guido diac. card. sanctorum Cosme et Damiani. ss.
Ego Vass(allus) diac. card. sancti Eustachii ss.
Dat. Laterani per manum Aimerici sancte Romane ecclesie diaconi cardinalis et cancellarii III non. octob., indictione Ia, incarnationis dominice anno Mo. Co. XXXo VIIIo, pontificatus uero domni Innoc(entii) pape II anno VIIIIo.