Datierung: 1137 02 28
Ausstellungsort: Pisa
INNOCENTIVS EPISCOPVS SERVVS SERVORVM DEI. DILECTAE IN CHRISTO FILIAE PETRONILLAE ABBATISSAE EIVSQVE SORORIBVS TAM PRESENTIBVS QVAM FVTVRIS IN PERPETVVM. Quod rationi et honestati conuenire cognoscitur, animo nos decet libenti concedere et petentium desideriis congruum impertiri suffragium. Eapropter, dilectae in Christo filiae, uestris iustis postulationibus clementer [an]nuimus et monasterium beatae Mariae Fontis Euraudi, in quo diuinis estis obsequiis mancipatae, cum omnibus ad ipsum pertinentibus sub apostolice sedis protectione susceptum presentis scripti pagina communimus. Statuentes, ut quascumque possessiones, quecumque bona idem locus in presentiarum legitime possidet aut in futurum concessione pontificum, largitione regum uel principum, oblatione fidelium seu aliis iustis modis prestante domino poterit adipisci, firma uobis in perpetuum et illibata permaneant. In quibus hec propriis nominibus exprimenda subiunximus: videlicet ecclesiam sancti Quintini de Fontanis cum omnibus redditibus, possessionibus ac pertinentiis suis, Altam Brueriam cum possessionibus ac suis omnibus pertinentiis, uineis atque aliis bonis ab Amaldrico comite ecclesiae supradictae collatis, elemosinam seu donum a Roberto comite uobis concessum, scilicet decem marcas argenti uobis annis singulis persoluentes, elemosinam quoque Richerii de Aquila, in Normannia locum, qui Landa dicitur, cum ecclesia sancti Wandregisili et omnibus ad eam pertinentibus, locum de Forseio et quicquid Adeleuda de Capis ecclesiae uestre contulit, locum de Colonantiis cum omnibus ad ipsum pertinentibus, locum de Carmo cum omnibus suis pertinentiis. Confirmamus etiam uobis centum libras de elemosina recolendae memoriae Henrici gloriosi regis Anglorum uobis collatas. Vt autem quietius domino deseruire possitis et frequentationibus hominum ad hoc ipsum deuotius efficiendum uester sacer conuentus nullatenus impediatur, presenti scripto omnimodis prohibemus, ut nullae prorsus habitationes circa uestrum cenobium fiant, nullus etiam iuxta uos ecclesim edificare uel cons[e]crare presumat, unde quies et religio uestri cenobii ualeat perturbari. Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum liceat prefatam beate Mariae ecclesiam temere perturbare aut eius possessiones auferre uel ablatas retinere, minuere seu quibuslibet molestiis fatigare, sed omnia integra conseruentur uestris, dilecte in Christo filiae, usibus omnimodi[s] profutura. Si qua igitur in posterum ecclesiastica secularisue persona hanc nostre constitutionis paginam sciens contra eam temere uenire temptauerit, secundo tercioue commonita, nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque su[i] dignitate careat reamque se diuino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo corpore et sanguine Dei ac d[omini] nostri Iesu Christi aliena fiat atque in extremo examine districte ultioni subiaceat. Cunctis autem eidem loco, que sua sunt, seruantibus sit pax domini nostri Iesu Christi, quatinus et hie fructum bonae actionis percipiant et apud districtum iudicem premia aeternae pacis inueniant AMEN. AMEN. AMEN.
R. Ego Innocentius catholicae ecclesiae episcopus ss. BV.
Ego Theodewinus s(ancte) Rufinae episcopus ss.
Ego Drogo Ostiensis episcopus ss.
Ego Albertus Albanensis episcopus ss.
Ego Anselm(us) presb. card. ss.
Ego Littifredus presb. card. tit. Uestine ss.
Ego Lucas presb. card. tit. sanctorum Iohannis et Pauli ss.
Ego Martinus presb. card. tit. sancti Stepfani ss.
Ego Wido indignus sacerdos ss.
Ego Bernardus presb. card. tit. s(ancti) Grisogoni ss.
Ego Gregorius diac. card. sanctorum Sergii et Bachi ss.
Ego Gvido diac. card. sancti Adriani ss.
Ego Uassallus diac. card. sancti Eustachii ss.
Ego Hubaldus diac. card. sanctae Mariae in uia lata ss.
Ego Iuo diac. card. sancte Marie in Aquiro ss.
Dat. Pisis per manum AIMERICI sanctae Romanae ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii II kal. marcii, indictione XVa, incarnationis dominice anno Mo. Co. XXXo VIIo, pontificatus uero domni INNoc(entii) PAPE II anno VIIIo.