Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Papsturkunden in Frankreich. Band 5: Touraine, Anjou, Maine und Bretagne., Nr. 46


Datierung: 1136 11 16
Ausstellungsort: Pisa

Innocentius episcopus seruus seruorum Dei. Dilectis in Christo filiabus Petronillae abbatissae monasterii Fontis Euraudi eiusque sororibus ibidem diuino famulatui mancipatis tam presentibus quam futuris in perpetuum. In eminenti apostolicae sedis specula a domino constituti religiosas personas paterna debemus affectione diligere et uenerabilia loca, praecipue quae ad ius et tutelam apostolicae sedis pertinent, familiariter uolumus confouere. Quamobrem, dilecta in domino filia Petronilla abbatissa, tuis rationabilibus petitionibus dementer annuimus et monasterium sanctae Mariae Fontis Euraudi, quod utique specialiter sub beati Petri iure ac protectione consistit, cui etiam domino auctore preesse dinosceris, antecessorum nostrorum uestigiis inherentes presentis scripti pagina communimus. Statuimus enim, ut quaecumque bona, quascumque possessiones predictum monasterium in presentiarum iuste et legitime possidet aut in posterum concessione pontificum, largitione regum uel principum, oblatione fidelium seu aliis iustis modis rationabiliter auctore domino poterit adipisci, tam tibi quam his, quae in eodem regimine tibi successerint regulariter, firma in perpetuum et illibata seruentur. In quibus haec propriis nominibus exprimenda subiunximus: locum uidelicet Bragerac cum suis pertinentiis ex dono Aimerici prioris et omnium fratrum eius eiusdem loci concedente hoc Tolosano episcopo, locum Paradisi ex dono Fortis de Bic et Amauis de Paradis cum uxore et filiis suis concedente hoc Raimundo Agennensi episcopo, locum de Fontanis ex dono comitis Theobaldi concedente hoc Burchardo Meldensi episcopo, terram desertam quandam, quam Burchardus Meldensis episcopus prefato monasterio ex dono eo tenore concessit, ut de singulis carrucatis duodecim denarii pro censu Meldensi ecclesiae singulis annis persoluerentur, locum de Fontanis, qui est in Petragoricensi episcopatu, ex dono Bernardi sancti Asterii et Heliae Guiberti et Bouiscurti necnon Arnaudi de Iancebia et Heliae de Marrelio, Heliae de Castellione et aliorum plurium concedente Villelmo Petragoricensi episcopo, locum Pontis Sagii et Pontis Lainoni et Pontis de Lueto ex dono Fulconis comitis Andegauorum, locum Eremelicae ex dono Heliae Cafi et Benedicti de Mauritania et Bernardi de Porcellano concedente hoc Petro Xantonensi episcopo, locum Cerasorum ex dono Gofredi uicecomitis Toarcensis et uxoris ac filiorum suorum concedente hoc Aimerico Hibberti filio, insuper etiam decimas frumentationum eiusdem Goffredi uicecomitis, quae in proprietate sua erant, locum Castelli Leubaldi et Roorce ex dono Petri Tronelli de sancto Herminio et Hugonis fratris eius, Villelmi de Hospitali, Radulfi de Nisone et quorumdam aliorum, Boscum Goerii ex dono Petri Alperii et Marchisiae uxoris suae concedente hoc Normano de Mellicampo et aliis omnibus, ad quos predictus locus pertinebat, Boscum Tollentis uiam ex dono Garsionis de Machecol et Ascollii filii sui consentiente Petro Malis, locum Montis Gaugerici ex dono Hersendis de Perrata et Guillelmi Sansonis, locum Iaruazai ex dono Normani de Tabaria et Petri Rufi, Montem Bertinum ex dono Guillelmi Mulloni concedente hoc Guillelmo de Pinello, locum Tacouariae ex dono Ascelinae de Aureis Uallibus et Petri filii Drogonis, locum Porrariae ex dono Iohannis de Bellomonte et decimas molendinorum atque cellarii suis concedentibus filiis, locum Uallicuarum et terram Uillenouae ex dono Rodulfi Mali Clairarriais, Iderti de Mirobello concedente hoc Uillelmo de Pinello, locum Capreolorum ex dono Carbonelli de Chemiche, locum Iarrariae ex dono Guillelmi de Mirobello et Gani fratris eius, locum Ascai ex dono donnae Reinfredis Arraudi, Bellodi de Claris Uallibus, Ribotelli de Aia et fratris sui, locum Montis Alerii ex dono Alexandri de Pocenaria et Alexandri de Herberiamento, locum Regreperiae ex dono Mauricii Puelli et Derex de Uallicula, locum Asinarum ex dono Guidonis Pictauensis et Goffredi Malumminat et ex concessione Rolandi Sauarici et sororis eius, Goffredi de Pocero, Guisleberti de Loduno, Aloris filii eius et Giraudi Berlai, locum sancti Carileti ex dono Calonis de Blazonio et ea, quae ad ipsum locum pertinent, necnon ea, quae donata sunt eidem monasterio Fontis Euraudi a Gofredo de Doc et Gricha matre eius et Philippo de Blazonio, locum Malthai ex dono Alberici de Monte Iohannis, boscum et terram, quae est iuxta illud, et molendinum ex dono Ogifi et Offredi fratris eius, locum Ualauthai donatum ab Aimerico de Passauant et Rainaldo de Sauzaio et Petro Bloio, locum Ramonariae ex dono Goffredi Urselli et casamenta, quae ibidem erant ab eodem Goffredo Ursello et Guillelmo Santonensi concessa atque donata, locum Colungentiarum ex dono Aaloch et Alberici et filii eius et quicquid in eodem Adam filius Garini habuit ex dono ipsius uobis concessum Philippo fratre eius et Gofredo uicecomite cum uxore et filio suo Petro idipsum concedentibus et quicquid est in loco Sibrei ex dono Amaurici de Mextun, terram planam et exempla ex dono Niuardi de Mestulo et fratris eius et matris concedentibus hoc Niuardo de Satellia, Amaurico de Monte Forte, de cuius feodo terra ilia erat, decimam insuper, quae ad locum predictum pertinet, et terram altaris ex dono Simonis de Neaffa et uxoris ac filiorum eius, locum Fractitionum ex dono Hugonis filii Aimerici, locum Fontis Alberti ex dono Roberti prepositi Mauritaniae et Pagani de Lauda, partem unam loci de Bellomeris ex dono Richerii de sancto Uictore, alteram quoque eiusdem loci partem ex dono Fromundi de Bellomeris concedente Geruasio de Castello, terram quoque ad unam carrucam in Ferraria Uallis Girundini et molendinum et stagnum eiusdem loci ex dono Hugonis de Castellonouo et octo solidos pro censu in Castellonouo per singulas hebdomadas ex dono Mabiliae matris eiusdem Hugonis de Castellonouo, uineas quoque in Castellonouo ex dono eiusdem Mabiliae, terram ad unam carrucam in foresta Crotesiae ad Capellas ex dono Hugonis de Castellonouo patre et matre sua concedentibus, locum Crotesiorum ex dono Guillelmi Ioelli concedente hoc Hugone filio Geruasii de Castello, item sexaginta solidos pro censu in burgo de Uillaper(ia) singulis annis ex dono Hugonis de Merellina concedente Guidone comite de Melant, de cuius feodo census erat, locum Belli Loci ex dono Bonae Partis, Dalmaii et Chotardi archidiaconi et Chitardi camerarii, locum Ursanum ex dono Alcardi Uillebaudi concedente hoc Radulfo de Dolis, de cuius feodo predictus locus erat, locum Forsei ex dono Adelidis de Campis consentiente comite Theobaldo, de cuius feodo erat, praeterea centum marchas argenti singulis annis ex dono gloriosae memoriae Henrici illustris Anglorum regis, sexaginta de redditu eius de Londonia de firma ciuitatis, quadraginta marcas de firma ciuitatis Uintoniae, insuper autem consuetudines illas, quas nobilis uir Guillelmus Pictauorum comes in foresta de Argentum ecclesiae Fontis Euraudi contulit, et locum magistri Gisleberti de Bosco de Casa, cum pertinentiis uidelicet suis, quae ibidem Gislebertus in castellaria de Casa et castellaria Exarciorum fidelium largitione acquisierat et tenebat, necnon obedientiam de Cuparia et obedientiam, quae est in foresta de Monte Reuel, apud Exercia Hionis et octo solidos censuales Andegauensis monetae, qui fiunt de tribus bordelleriis apud Bellum Praellum et Brancam Curuam et de Faibiualt. Praeterea si quis fidelium deuotionis intuitu aliquem locum uobis contulerit, in quo oratorium uobis contulerit, in quo oratorium uelitis construere, ad uestram postulationem aquam benedictam et alia ecclesiastica sacramenta archiepiscopi et episcopi, in quorum parrochia idem locus fuerit, pro episcopalis officii debito absque molestia uobis praebeant. Quemadmodum autem uos ab omni exactione liberas esse statuimus, ita etiam seruientes uestros absque inquietatione presbiterorum, ad quorum parrochias spectare noscuntur, uestris obsequiis uacare censemus. Statuentes etiam, ut ibidem archiepiscopi uel episcopi uos attentius manuteneant et defendant, ut de possessionibus, quas per duos uel tres idoneos testes uobis legitime donatas atque possessas probare poteritis, nullam uobis inferri iniuriam uel molestiam patiantur. Quod si quis hoc attentare presumpserit, pro episcopalis officii debito plenam de eo iustitiam faciant. Quia uero religiosam uitam ducentes de aliorum elemosinis et beneficentia debent uiuere, constituimus, ut de laboribus, quos propriis sumptibus colitis, seu de uestrorum animalium nutrimentis a nobis decimas exigere uel accipere nemo presumat. Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum liceat idem cenobium temere perturbare aut eius possessiones auferre uel ablatas retinere, minuere uel temerariis uexationibus fatigare, sed omnia integra conseruentur earum, pro quarum sustentatione et gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Ad indicium autem perceptae huius a Romana ecclesia libertatis et quod prefatum monasterium iuris sit beati Petri, unum aureum singulis annis nobis nostrisque successoribus persoluetis. Si qua igitur in futurum ecclesiastica secularisue persona hanc nostrae constitutionis paginam sciens contra eam temere uenire tentauerit, secundo tertioue commonita, si non satisfactione congrua emendauerit, potestatis honorisque sui dignitate careat reamque se diuino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei ac domini redemptoris nostri Iesu Christi aliena fiat atque in extremo examine districte ultioni subiaceat. Cunctis autem eidem loco sua iura seruantibus sit pax domini nostri Iesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant et apud districtum iudicem premia eternae pacis inueniant. Amen. Amen. Amen.

R. Ego Innocentius catholice ecclesie episcopus ss.

Ego Guill(elmus) Prenestinus episcopus ss.

Ego Theodeuinus sancte Rufine episcopus ss.

Ego Anselmus presb. card. tit. sancti Laurentii in Lucina ss.

Ego Lucas presb. card. tit. sanctorum Iohannis et Pauli ss.

Ego Wido indignus sacerdos ss.

Ego Gregorius diac. Card. sanctorum Sergii et Bacchi ss.

Ego Guido diac. Card. sancti Adriani ss.

Ego Grisogonus diac. Card. sanctae Mariae in porticu ss.

Dat. Pisis per manum Aimerici sanctae Romanae ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii decimo sexto kal. decemb., indictione decima uarta, incarnationis dominice anno millesimo centesimo tricesimo sexto, pontificatus uero domini Innocentii pape secundi anno septimo.