Datierung: 1130 03 29
Ausstellungsort: Trastevere
Innocentius episcopus seruus seruorum Dei. Venerabilibus fratribus suffraganeis episcopis et dilectis filiis clero et populo Rot(omagensi) salutem et apostolicam benedictionem. Donum Dei est et caelestis experimentum gratie, si sapientes et religiosae ad aecclesiae Dei regimen admittantur persone. Accepimus autem karissimum filium nostrum Hu(gonem) Radingensem abbatem in Rotomagensem archiepiscopum esse electum. Quia ergo Rotomagensis ecclesia famosa et nobilis est, tante aecclesiae tam sapiens, tam honesta et religiosa debet preesse spiritu sancto preeunte persona. Electionem igitur factam de prefato Hv(gone) abbate laudamus atque apostolica auctoritate firmamus. Vobis autem fratres episcopi, mandamus, quatenus et manum consecrationis inuocata Spiritus sancti gratia imponatis. Dat. Transtiberim IIII kal. Aprilis.