Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Papsturkunden in Frankreich. Band 5: Touraine, Anjou, Maine und Bretagne., Nr. 43


Datierung: 1125-1130

Ego G. Engolimensis episcopus et sanctae Romanae ecclesie legatus notum facio tam futuris quam presentibus, quod archiepiscopo Turonensi Hildeberto et canonicis Candatensibus abbatissam et monasterium Fontis Aebraudi de quibusdam decimis inquietantibus, quas parrochiali iure in territorio eiusdem monasterii exigebant, archiaepiscopum ipsum et abbatissam competenti die et loco ad iusticiam pro causa illa mandauimus. Et quidem archiaepiscopus cum canonicis Candatensibus et ecclesiae suae personis ad diem illam uenit, sed et abbatissa cum amicis et fautoribus suis affuit. Affuerunt quoque Pictauensis sedis personae Petrus de Castello et Stephanus, duo archidiacones et Hylarius capicerius et Laurentius archipresbiter cum testibus suis pro terminis diocesis suae comprobandis, infra quos decimae illae continebantur, ob hocque abbatissae, ne archiepiscopo seu canonicis Candatensibus eas redderet, instanter calumpniabantvr. Abbatissa autem archiaepiscopo et canonicis ill(is) iusticiam inde coram nobis obtulit, sed archiaepiscopus propter absentiam aepiscopi Pictauensis, quia de terminis aepiscopatus agebatur, aduersus abbatissam agere tune nullatenus uoluit. Persone tamen predictae, que aderant, Pictauensis ecclesiae testes suos produxerunt, quorum duo terminos Turonensis et Pictauensis aepiscopatus, sicut a patribus suis longeuis acceperant et antiquitus habebatur, in audientia nostra exposuerunt et hoc iudicio nostro se probaturos proposuerunt, per calciatam uidelicet antiquam, que dicitur adbuc sancti Hylarii calciata, usque ad ulmum de Maistre, ubi ab antiquo usque in presens tres magni lapides positi quasi trium aepiscopatuum metae uulgo predicantur. Vnus quippe lapidum illorum in Andegauensi, alter in Turonensi, tercius in Pictauensi aepiscopatu ostenditur sicque territorium illud, de quo decimae illae exigebantur, in Pictaua diocesi esse perhibetur. Porro alius testis emersit, qui territorium idem de parroechia aecclesiae de Ruiphéc, que in aepiscopatu Pictauensi est, esse perhibuit, nam et ueteres eiusdem loci incolas ad prefatam aecclesiam de Ruiphéc in sollempnitatibus uenisse et inde baptisma et absolutionem accepisse ibique sepultos fuisse asseruit. Ipse aetiam quatuor defunctorum nomina memorabat, quae suo tempore eodem sepulta esse affirmabat, et sepulcra eorum, si oporteret, se adhuc ostensurum promittebat. His igitur auditis archiaepiscopo Turonensi tune, ut diximus, agere nolenti precepimus, ut et ipse ab inquietudine abbatisse et monasterii Fontis Ebraudi pro huiusmodi decimis de cetero cessaret et canonicos Candatenses inde prohiberet, donec inter ipsum et Pictauensem aepiscopum de terminis aepiscopatus certius constaret. Et ut haec actio firmior et certior habeatur, cartam hanc inde fieri precepimus, in qua propria manu nostra subscripsimus et sigillo nostro eam muniuimvs. Venerabilium nichilominus uirorum nomina, qui nobiscum interfuerunt, subscribi fecimus.

Ego Girardus Engol(i)m(en)sis episcopus et sanctae Romanae ecclesiae legatus ss. S. Vgonis de Lauardino archidiaconi Cenomagn(en)sis. S. Willelmi thesaurarii Engolimensis. S. Eblonis de Chancheurer et Stephani de Monsorel et Iohannis Rohuignarth canonicorum et priorum sancti Martini Turonensis. S. Gauterii de Monsorel. S. Iohannis de Aloia. S. Vgonis de Gisoia. S. Aimerici Rabastei. S. Petri Lethardi. S. Widonis Pictauensis. S. Petri Chosini.