Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Papsturkunden in Frankreich. Band 5: Touraine, Anjou, Maine und Bretagne., Nr. 40


Datierung: 1128 04 01
Ausstellungsort: Angoulême

Ego Girardus Engolismensis episcopus et sanctae Romanae ecclesiae legatus praesentibus et futuris notum facio, quod Radulphum abbatem sancti Iouini et monachos eiusdem monasterii et canonicos ecclesiae sancti Martini Turonensis pro controuersia, quam inter se habebant de ecclesia de Dociaco in pago Pictauensi sita, ante praesentiam nostram euocauimus. Utraque igitur parte ante nos assistente canonici sancti Martini dixerunt, quod eos Willelmus Pictauensis episcopus de ecclesia de Dociaco et de pertinenciis eiusdem ecclesiae ex iudicio inuestiuit, et cum ipsam inuestituram, sicut ab episcopo iudicatum est, integre habere non possent, nobis inde conquesti sunt. Unde ipsa causa utraque parte a nobis inuitata ad praesentiam nostram Lauduni delata est et auditis utriusque partis rationibus, cum inuestituram ipsam ab episcopo praedicto rationabiliter factam esse cognouerimus, eam apostolicae sedis auctoritate confirmauimus. Sed nec propter nostram confirmationem eandem inuestituram, sicut iudicatum erat, habere potuerunt. Unde praesentiam domini papae adierunt et inuestituram, nuam eis praedictus episcopus Pictauensis de ecclesia praedicta de Dociaco adiudicauerat, et confirmationem nostram, quam de eadem inuestitura feceramus, ostenderunt. Ipse uero inuestituram episcopi nostramque confirmationem rationabiliter factam esse perspiciens eandem inuestituram litteris ad nos directis assertionis suae robore confirmauit et, ut ipsa inuestitura effectu prosequente compleretur, praecepit. Contra has rationes, quas ueras esse sciebamus et canonici inde canonica munimenta ostendebant, abbas et monachi sancti Iouini futilia uerba nulliusque ponderis nihilque ualentia dixerunt. Auditis itaque et diligenter inspectis utriusque partis rationibus nos et Willelmus Pictauensis episcopus et Lambertus Coronae abbas et nonnullae sapientes personae, quae nobiscum erant, inuestituram ecclesiae de Dociaco a bonae memoriae Willelmo Pictauensi episcopo canonicis sancti Martini factam et a nobis confirmatam et auctoritate domini nostri Honorii papae corroboratam rectam manere iudicauimus. Hoc itaque iudicio recitato abbas et monachi sancti Iouini nihil habentes, quod obicere deberent, in nullo obstiterunt, sed inuestituram illius ecclesiae in manu Willelmi Pictauensis episcopi, qui praesens erat, dimiserunt et ipse Willelmus Pictauensis episcopus canonicos sancti Martini in manu Fulcherii eiusdem ecclesiae praecentoris de eadem ecclesia de Dociaco praecepto nostro inuestiuit, ut eam cum pertinenciis suis integre habeant et quiete possideant, donec certior finis eidem causae de fundo rei secundum tenorem apostolicarum litterarum nobis inde directarum imponatur. Interfuerunt huic iudicio praedictus episcopus Pictauensis Willelmus, Lambertus abbas Coronae, Richardus Angolismensis archidiaconus, Willelmus thesaurarius, Hugo Cenomanensis archidiaconus, Iulianus canonicus Engolismensis et quamplures aliae sapientes personae. Et ut hoc iudicium nostrum firmius et certius maneat, in hac carta propria manu nostra subscripsimus et sigillo nostro muniri fecimus.

Ego Girardus Engolismensis episcopus et sanctae Romanae ecclesiae legatus ss.

Datum Engolisma kal. aprilis anno ab incarnatione domini MCXXVIIIo.