Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Papsturkunden in Frankreich. Band 5: Touraine, Anjou, Maine und Bretagne., Nr. 39


Datierung: 1127 08 14 – 1127 09 23
Ausstellungsort: Saumur

Nullum bonum est, quod non pulchrius elucescat, si plurimorum noticia comprobetur. Vnde ego Fulco Andegauensium consul ad successorum meorum transmitto noticiam, qualiter domnus Stephanus abbas sancti Florentii et fratres sui iuuante auctoritate sedis apostolice et iusticia sua, cum gratia tamen nostra terram illam recuperauerunt, que inter castrum Salmurense et abbatiam beatissimi confessoris Florentii sita usitato nomine Pascua uocatur. Siquidem eosdem pastus cum antiquitus munificentia regum et auctoritate pontificum predictum monasterium libertate ecclesiastica possedisset, contigit eos per uiolentiam a uicinis baronibus inuadi. Qui cum post multos clamores et querimonias nec secularibus nec canonicis legibus ad iusticiam adduci potuissent, tandem consilium fuit monachorum maiorem interpellare audientiam et ad domnum Calixtum papam secundum negotium suum causamque deferre. A quo postmodum ad domnum Reinaldum Andegauensem episcopum litteras acceperunt, ut ipse Reinaldus Arduinum de sancto Medardo nominatim et ceteros in causa hac complices predicta Pascua predicto monasterio plenarie faceret reddere et, si ipsi facere contempsissent, de eis plenam iusticiam exequi non differret. Michi quoque mandauit predictus papa Calixtus, quatinus Arduinum de sancto Medardo et alios homines meos, de quibus predicti conquerebantur monachi, ad exequendam eisdem monachis iusticiam in causam uocarem, sin autem, totam terram meam pari excommunicationis sententia feriri precepit. Ego uero terram meam excommunicari non sustinens diem tercium post assumptionem beate Marie tam monachis quam militibus agendi terminum posui, quatinus eo die in curia mea Salmuri querela ista iudicio finiretur. Interim prenominati milites suam recognoscentes iniusticiam alii ad diem constitutum facta cum monachis pace ultronea peruenerunt, alii de cause sue iusticia diffidentes ante rei discussionem in frequenti curia mea defecerunt. Qui omnes singuli per singulos dies in capitulum beatissimi Florentii uenientes tam sibi quam predecessoribus suis de ante acta in sanctum Florentium uiolencia ueniam petierunt et quicquid iniuste tenuerant, prius in manu domni Stephani abbatis, deinde super altare ante sepulchrum sancti Florentii gurpiuerunt. Eorum autem, qui gurpiuerunt, ista sunt nomina: Vigilia assumptionis sancte Marie gurpiuit Arduinus de sancto Medardo et Goscelinus Roinard. Huius rei testes sunt Oggerius de Campo Caprario, Reinaldus Amalberti, Borellus, Landricus prepositus, Popardus, Andreas, Benedictus camerarius, Paganus marescallus. In die festo sancti Florentii mense septembri gurpiuit Petrus de Campo Caprario. Huius rei testes sunt Ebalo canonicus sancti Martini, patruus eius, Iohannes Rounart canonicus et ipse beati Martini, cognatus eius, Landricus prepositus, Iohannes filius Aimerici, Bogerellus, Goffredus, Clarembaudus, Goffredus de Milleio, Normannus clericus, Robinus, Goffredus prepositus, Reinaldus de Liureio, Goffredus de Liureio. Alio die gurpiuit Iohannes Borelli, Philippus et Goffredus fratres eius. Huius rei testes sunt Andreas Piloardus, Fulco Rabaste, Turpinus, Paganus Arroden, Goffredus Popardi. Quod ita ab illis in presentia mea replicatum et concessum est et a me et filio meo confirmatum in perpetuum. Similiter et omnes, qui de eadem terra aliquid tenebant, totum in dominicaturam sancti Florentii dimiserunt. Actum anno ab incarnatione domini Mo. Co. XXo. VIIo presidente in sede apostolica Honorio papa secundo, in regno Francorum Ludouico Philippi filio, in principatu Andegauorum me Fulcone iuniore, in episcopatu Uulgerio, in abbatia beati Florentii domno Stephano. Illud uero non pretermittendum iudicauimus, quod huic operi subiungimus. Quoniam, sicut a subscriptis testibus accepimus, longe ante hanc quam de supradicta terra ad supramemoratum Calixtum papam secundum querelam prenominati monachi habuissent, Vgo Rufus, qui eiusdem terre heres esse uidebatur, in infirmitate positus, qua et mortuus est suam confitens iniusticiam, quicquid iuris in illa uidebatur habere, Deo et sancto Florentio reliquit, donauit et concessit. Cuius rei testes fuerunt Aloisis uxor eius, que et concessit, Rannulfus miles eius, Ademarus capellanus eius, qui postea factus est monachus sancti Florentii, cuius ammonitu actum est.

Crux Gaufridi filii comitis. Crux Fulconis comitis. Crux Helie. Sigilli testes sunt Goffredus filius Guarini, Robertus filius Reignaldi senescallus, Geruasius de Troada, Rainaldus de Saumunthaio, Goffredus de Ramafort, Robertus Burgundio miles sancti Stephani Ierusalem, Petrus de Monte Sigiberti, Bigot cubicularius, Guillelmus de Locheia, Goffredus Canort.