Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Papsturkunden in Frankreich. Band 5: Touraine, Anjou, Maine und Bretagne., Nr. 33


Datierung: 1118 01 31
Ausstellungsort: Lateran

Iohannes, frater, diaconus, diuina uoluntate in Romane ecclesie pontificem Gelasium electus. Gir(ardo) Engol(ismensi) episcopo salutem et apostolicam benedictionem. Negotium Turonensis ecclesie, quod tibi domnus papa Paschalis commisit, nos quoque sollicitudini tue committimus, ut illud iuste et canonice usque ad consummationem auxiliante domino prosequaris eo nimirum ordine, eo statu, qui tibi a domno papa constitutus est. Sane dampna propter hanc causam utrimque illata utrimque restitui iustitia mediante precipimus. Resistentes canonica ultione plectantur. Iterum iterumque rogamus atque precipimus, ut et negotium istud canonice definire et Turonensi ecclesie pacem restituere omnino per Dei gratiam studeatis. Dat. Lateranis II kal. februarii.