Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Papsturkunden in Frankreich. Band 5: Touraine, Anjou, Maine und Bretagne., Nr. 8


Datierung: 1074 nach 03 09

G. episcopus seruus seruorum Dei. R. Turonensi archiepiscopo. Apostolicae sedis benedictionem tibi libenter mandaremus, nisi excommunicato Fulconi Andegauensi comiti te communicasse grauiter doleremus. Et quia in Romana synodo haec sunt relata et probabiliter enarrata, ab uniuerso sacri concilii caetu est laudatum, ut, quoniam ab apostolica sede anathematizato adherere non timuisti, uerum etiam diuina illi misteria celebrare presumpsisti, canonicae ultionis gladius in te deberet uibrari et depositionis sententia rite posses depromi. Sed interuenientibus carissimi fidelis nostri Aszonis marchionis precibus hoc ad presens distulimus et inducias tibi satisfaciendi usque ad proximam omnium sanctorum futuram festiuitatem concessimus. Quapropter fraternitatem tuam monemus, ut ad hunc terminum uenire non dimittat, ne, quod absit, nos in se, quod non optamus, depromere cogat.