Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Papsturkunden in Frankreich. Band 5: Touraine, Anjou, Maine und Bretagne., Nr. 5


Datierung: 1061-1072 12 30
Ausstellungsort: Rom

Alexander Dei gracia episcopus seruus s(eruorum) Dei. Dilectis filiis suis canonicis beati Martini in perpetuum. Quoniam diuina prouidencia in eo nos collocauit culmine, unde tenemur consulere uniuersis ecclesiis, et eas debemus apostolico patrocinio propensius confouere, que nobis nullo mediante cognoscuntur specialius adherere. Cum igitur ecclesia beati Martini inter ceteras Francorum ecclesias generosum tollit apicem ob meritum confessoris et deuocionem, quam erga nos uos clerici beati Martini semper habuistis, decreuimus preces uestras exaudire et que hodie iuste possidetis et in posterum uestra uendicabit ecclesia, opida, uillas, agros, nemora, piscationes, feoda et cetera uestre possessionis confirmare et auctoritate apostolica in perpetuum communire. Si uero autem ecclesiastica secularisue persona hoc confirmationis nostre priuilegium infringere attemptauerit, cum diabolo et angelis eius tamquam anathema maranatha in gehennam condempnetur. Seruantibus uero et hoc priuilegio nostro reuerenciam prestantibus sit pax et gracia domini nostri Iesu Christi. AMEN. AMEN. AMEN. R.

S. P. Albanensis cardinalis episcopi.

S. G. Tusculanensis episcopi.

S. F. Beneuentani cardinalis episcopi.

S. Iacinti diaconi cardinalis.

S. Petri diaconi cardinalis.

S. Roberti diaconi cardinalis.

S. Petri presbiteri cardinalis.

Etiam de tribus ad minus de unoquoque ordine.

S. Pascalis cardinalis presbiteri et cancellarii.

Datum Rome III kal. ianuarii.