Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
DE PHETARAH

Ego in dei nomine Starcholf constat mae non imaginario iure nec nulli cogentes imperium sed propria spontanea voluntate pro anime meae remedium seu pro eterna retribucione tradidi aliquas res meas sitas in loco nuncupante Phetarah, id est una silva trado atque transfundo liberum perfruatur arbitrium. Si quis vero, quod futurum esse non credo, si ego ipse aut ullus de heredibus seu proheredibus meis, quislibet ulla opposita persona, qui contra hanc tradicionem venire conaverit aut eam infrangere temptaverit, in iram dei incurrat et [quod repetit], nullatenus evindicare non valeat, sed presens tradicio omni tempore firma permaneat Sunt multi testes