Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
DE FORHHEID

In Christi nomine Noticia faciamus vobis domno nostro Hiltipaldo archiepiscopo nos tui servi indigni, qui sumus in vestro monasterio in loco nuncupante, qui dicitur Maninseo. Fuit una villa tradita ad vestrum monasterium, in qua nos sumus, et ipsam villam tradidit Tassilo dux ad ipsum monasterium. Ipsa villa habet nomen Forhheid, et ipsam villam habuerunt Oportunus abbas et Hunricus abbas in vestitura plus quam XX annorum, et ipsam villam rapuit Regino de monasterio nostro contra lege. Hoc sciunt multi de genere nobilium in ipsa provincia, et ipsam causam scit Hitto episcopus et est in sua parrochia, et alii multi sunt, qui hoc veraciter sciunt, et ipse Hitto sic amabiliter facit pro vestra causa in omnibus locis sicut in lege iubet.