Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Latores legum sanxerunt, ut, qui de iure proprie aliquid ad loca sanctorum condonare voluerit, hoc coram pluribus testibus firmiter faciat obplicare Quapropterego Richpald cum consensu filio meo, qui dicitur Amo, trado atque transfirmo partem hereditatis meae, hoc est iurnales V in silvis, quod est ad Poche in pago Sundargauue. Et hoc, quod superius diximus transfirmamus ad sancto Michaelo archangelo ad Maninseo, ubi preest venerabilis vir Lantperhtus abbas [et] in dei nomine regere videtur, et ita trado atque transfirmabo in manus Lantperhti abbatis et in eius vocato quod [dicitur] Tato. Hoc fuit factum in III non. nov., luna XXVIIII indiccione IIII, anni domini DCCCXXVI.