Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
DE POHHE

Vox divina clamat per prophetam in universo orbe dicens: nolo mortem peccatoris sed magis, ut convertatur et vivat; et in alio loco scriptura dicit: abscondite aelimosinam in sinu pauperis et ipse orat pro vobis [et] pro peccatis vestris ad dominum; et iterum dicit: quia sicut aqua extinguit ignem, ita elimosina extinguit peccatum. Ego in dei nomine Tato considerans quia gravor sarcina peccatorum et reminiscens bonitatis dei dicentis: date aelimosinam et omnia munda fiaent vobis de tanta igitur miseracione et pietate domini confisus, idcirco hanc epistolam donabimus donatumque in perpetuum esse volumus atque de iure nostro in potestatem et dominacionem monasterii sancti Michahelis, cuius vocabulum est Maninseo in pago Matahgouue constructum, ubi preest venerabilis Hunricus abbas vel turba plurima monachorum adunata, transfundimus atque transscribimus in villa nuncupante Pooh domum meam et curtem meam et mediam terram meam seu media prata mea, et servum cum uxore sua et cum domo sua et peculium utriusque sexus et terra sua, et alius homo cum uxore sua et cum domo sua et cum terra sua vel quicquid habere videtur, sicut a nobis hodierno tempore possidetur ad predicto monasterio in alimoniis vel substancia monachorum ibidem habitancium Christo protegente proficiant. Ea scilicet racione, ut, dum pariter vivimus, antedicta domo vel servi seu terra sub usu [vel] beneficio in potestate nostra consistat post obitum vero meum, quando quidem deus voluerit, omnia meliorata ad ipsum monasterium adiuvante deo consistant. Si quis vero, quod futurum esse non credo, huic voluntati nostre quibuslibet aliquis de heredibus nostris aut iudicum seva cupiditas vel qualibet persona obvius vel repetitor extiterit, a conventu omnium Christianorum vel liminibus eclesiarum extraneus habeatur, et Iuda traditoris domini nostri Ihesu Christi perfruatur consorcio insuper eciam, quod repetit, non valeat vindicare, et inferat partibus ipsius monasterii vel fratrum ibidem consistencium duplicem pecuniam atque substanciam, et in sacratissimo fisco auri libras duas, argenti pondera quinque ut haec presens donatio, quae a nobis pro timore dei [et pro amore Christi conscripta est, firma et inlibata omni tempore debeat permanere, stipulacione subnixaFacta est autem haec cartula in loco, qui dicitur Pooh, et alium ad Uuarid.