Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
DE HAROPAH

Latores legum sanxerunt, ut, qui de iure proprie aliquid condonare aut largire voluerit ad loca sanctorum, hoc coram plures testibus faciat opblicare Quapropterego Perhthelm in dei nomine cogitans de dei timore vel eterna bona retributione, // ut omnem substantiam maeam tradere voluero, quod ita et feci eo, quod mihi nulli cogentes imperium sed propria spontanea voluntate pro remedium anime meae tradere et ita tradidi omnem substantiam meam ad sancto Michaelo archangelo, quod dicitur Maninseo, et ubi preest venerabilis vir Lantperhtus abbas. Nunc habeatis hoc, teneatis atque possideatis, hoc est in pago Rotahgauue in loco nuncupante ad Pochingas, una cum domibus, edificiis, terris arabilis, campis, silvis, pratis, pascuis, aquis aquarumve decursibus, mobili et inmobili, totum et ad integrum quicquid in ipso loco mea fuit possessio seu de conparato seu quale modo meae adtraxisse, hoc in omnibus et per omnia ab hodierno die habeatis nisi ut in beneficium vestrum hoc visitare et emeliorare faciam usque in diem vite meae, et post obitum meum de iure meo in vestram dominacionem dispono vel ad ipsius monasterii sancti loci trado atque transfundo ita, ut, quicquid exinde pars ipsius monasterii ad profectum facere decreverit, liberum perfruatur arbitrium Si quis vero, quod futurum esse non credo, aut ego, quod absit, aut ullus de heredibus meis seu proheredibus meis aut quislibet ulla opposita persona, qui contra hanc tradicionem venire conaverit aut eam infrangere vel mutare temptaverit inferat partibus ipsius sancti loci duplum tantum, quantum ista tradicio emeliorator fuerat, et insuper una cum distringente socio fisco auri libras tantas, argento pondo [tanta] coactus exsolvat et quod repetit, nullatenus evindicare non valeat, sed presens ista tradicio, mihique Perhthelmo spontanea facta et bonorum hominibus [manibus] roborata, ut in evum et inconvulsum valeat permanere, omni tempore firma et stabilis permaneat Actum ibi in loco ad Rota, quod dicitur ad Intinstegon, in pridie non. oct., luna VII regnante Luduuici imperatori, anni domini nostri Ihesu Christi DCCCXX, indiccione XIIImo. Testes multi