Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
DE MVLIPAH

Latores legum sanxerunt, ut, qui de iure proprie aliquid [ad loca sanctorum] condonare voluerit, hoc coram plures testibus faciat opblicari Quapropterego in dei nomine Uuerdni cogitans de dei timore vel eterna bona retributione, ut mihi pius dominus de peccatis meis aliquid relaxare dignetur, nunc commendo omnem substantiam meam in manus Lantperhti abbatis, ut post obitum meum illi habeat et dividat atque dispendat inter monasterios pro remedium anime mee, liberam in omnibus habeas potestatem ut nullus deinceps licenciam habeat hoc mutare aut eam infrangere, sed in evum sit et inconvulsum. Et iterum ego Uuerdni cogitabo, sicut superius dixi, vobis vestire quod ego habeo ad Mulipah sicut dominus meus Engilperht comis ad sancto Michahelo archangelo tradidisset, et postea missi vestri desuper sedere fecerunt duos vices, et nunc ego in tercio vice vobis vestitum abeo ut post obitum meum teneatis et usque ad finem vite maeae in vestrum beneficium valeam habere et postea, sicut superius dixi, in omnibus habeatis potestatem Et ista vesticio nullus mihi cogente, sed spontanea mea voluntate facta et cum bonorum hominibus manibus roborata Hoc fuit factum in loco, qui dicitur Mulipah, in VII k. mar., luna XVIIII anni domini DCCCXXI, indiccione XIIII. Sunt testes multi