Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
DE EZZINPAH

In nomine domini dei salvatoris nostri Ihesu Christi Ego itaque Arperht tractante enim mae de aetaerna beatitudine seu de terribili gehenna, qualiter deum contempnentes poenam incidunt etaernam et Christo servientes vitam adipiscunt sempiternam. Pro hoc igitur statui in animo meo de hereditate mea deo inspirante quam mihi meus genitor dereliquid, tradidi insuper et transfundavi quod habui in loco nuncupante Ezzinpah et Antesana ad monasterium sancti Michahelis, qui vocatur Maninseo, qui est constructus in pago Matahgauuense, casa cum curte et cum scuria, cum campis, pratis, silvis, aquis, viis, cum cultis et incultis, cum omnibus, quod ad ipsum locum de hereditate mea pertinere videtur, id est casatos cum domibus et aedificiis eorum, cum uxoribus et filiis ac filiabus eorum, et inter totas mancipias numero sunt XXXIIII. Si quis autem, quod futurum esse non credo, si ego ipse aut aliquis de heredibus vel successoribus meis, qui contra hanc cartam donationis venire aut eam infrangere voluerit, inprimis iram dei incurrat et sanctorum eius, et a limitibus eclesiae extraneus efficiatur, et habeat partem cum Iuda traditore et causam cum sancto Michahelo archangelo et sit culpabilis in fisco auri uncias III, argenti pondera VI, et quod repetit, evindicare non valeat et haec carta a mae facta firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa Sunt multi testes