Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
DE VVOLFAHA

Ego in dei nomine Maegilo pro peccatis meis minuandis vel pro eterna retributione dono ad monasterium, qui vocatur Maninseo, qui est constructus in pago Matahgauue in honore sancti Michhahelis vel ceterorum sanctorum, ubi Oportunus abbas cum monachis suis preesse videtur, a die presente donatumque in perpetuum esse volo hoc est villa, qui dicitur Uuolfaha in pago Rotahgouue, cum omne marca adque iacenciis suis, casatis, servis vel liberis, mansis, mancipiis, campis, pratis, silvis, aquis aquarumve decursibus, vel quicquid ad ipsam villam pertinere videtur, totum et ad integrum sicut dixi, a die presente dono adque transfundo ut, quicquid iam dictus abbas Oportunus vel monachi sui de ipsa villa facere voluerint, liberam ac firmissimam in omnibus habeant potestatem faciendi. Si quis vero, quod fieri non credo, si ego ipse aut ullus de heredibus meis vel quislibet opposita persona contra hanc donationem veniat, iram dei et sanctorum eius vel penas inferni experire pertimescat et non valeat vindicare, quod repetit, et partibus duci conponat argento pondua X, auri libras V et haec donatio a mae facta omni tempore firma et stabilis permaneat, stipulacione subnixa Actum Maninseo monasterio puplici, sub die quod fecit mensis iul. die X mo, anno secundo Tassilone duci. Sunt testes multi