Datierung: 853 01 29
Ausstellungsort: Rota
Vita brevis haec est nimium, sed longa futura. Ideoque unicuique necesse est cum caducis et transitoriis rebus festinare, ut adquiret ea, que non sunt transitoria sed eterna, que numquam veterescunt et deficiunt, sed permanent in aeternum Quapropterego indignus diaconus nomine Arperht divina conpunctus misericordia trado atque transfundo propriam alodem meam ad sanctum Michahelem archangelum dei pro redempcione animae maeae in loco, qui dicitur Rota ut partem merear aliquam habere cum sanctis dei in eterna quiete, quicquid habere visus sum in loco eodem supranominata vel in terris,
silvis, pratis, pascuis, [aquis] aquarumve decursibus, et in mancipiis, quicquid dici vel nominari potest, nihil extra dimitto Et tamen racione hanc traditionem facio, ut id ipsum habeam et beneficiolum meum, quod in de accepi, usque ad finem vitae maeae nemine prohibente atque contradicente ex ipsis principibus, qui ibi preesse videntur, et ut tradam, cui voluero, ut habeat usque ad finem vite sue. Acta est haec traditio anno domini DCCC moLIImo et in IIII k. febr., luna XIIII, in loco supradicto, quidicitur Rota. Et sunt multi testes