Datierung: 759 07 08
Ausstellungsort: Weihmörting im Rottachgau
In nomine domini Ihesu Christi et salvatoris nostri altissimi Ego Ihho cogitans de dei timore vel eterna bona retribucione tradere volo omnem substanciam meam atque hereditatem meam ad sancto Michahelo archangelo, quod ita dictum est ad Man[in]seo, et ubi preest venerabilis vir [et] in dei nomine regere videtur Oportunus abbas, et ita trado sine mancipiis, qui in domo mea sunt, ipsas mancipias trado sororibus meis Nunc ego Ihho valde infirmus sum, propterea transfundo omnem hereditatem meam ad sancto Michahelo archangelo, sicut superius dixi hoc est [in loco nuncupante] Rota, casas cum terra salaricia, cum mancipiis ibidem manentibus vel aspicientibus, silvis, pratis, pascuis, perviis, aquis aquarumve decursibus, totum et ad integrum, mobilibus et inmobilibus, atque eclesiam sancti Martini, et quicquid in ipsius locis mea fuit possessio vel dominacio sicut superius nominavi, de iure meo in vestram dispono ut post obitum meum teneatis atque possedeatis, liberam in omnibus habeatis potestatem Et si quis deinceps, quod futurum esse non credo, aut ego ipse aut quislibet de heredibus vel proheredibus meis, qui contra hanc cartulam [venire] conaverit aut eam infrangere voluerit, inprimitus iram dei incurrat, et a limitibus eclesiarum extraneus efficiatur, et Iudas traditori, qui dominum nostrum Ihesum Christum tradidit, perfruatur eius consorcio, et nihil ei obtineat effectum Actum in pago Rotahgauuense in loco, qui dicitur aeclesia sancti Martini coram omnes pagensales. Hoc fuit factum in VIII id. iul., luna VIIII regnante XII° anno Tassilone duce, anni domini nostri DCC oLoVIIII, indiccione XIIo. Sunt testes multi.