Datierung: 803 09 06
Ausstellungsort: Mondsee
Ille bene possidet res in secula, qui sibi de caducis rebus conparat premia sempiterna Ideoqueego in dei nomine Heripald filius Attoni quondam cogitans casu humani fragilitatis vel eterna retribucione, ut mihi pius dominus remunerare in futura seculum dignetur, et pro animae meae remedium vel patris mei Attoni quondam ad ecclesiam sancti Michahelis sitam in pago Matahgauue in loco, qui dicitur Maninseo, ubi Hiltipaldus [archi]episcopus rector esse videtur vel norma plurima monachorum secundum regulam sancti Benedicti degentes, donatumque in perpetuum esse volo hoc est res meas proprias in pago Atargauue in villa, qui dicitur Sceroluinga, totum et ad integrum, quantumcumque in iam dicta loca visus sum habere vel possedere ad iam dicto monasterio trado secundum lege Bauuariorum, transcedo atque transfundo a die presente habendi, tenendi licet commutandi pro afectu iam dicti monasterii in omnibus licenciam habeant faciendi, quod voluerint, tam campis, pratis, silvis, pascuis, agris, adiacenciis, aquis aquarumve decursibus, omnia et ex omnibus ad ipsum monasterium in dei nomine transcedo atque transfundo. Si quis vero, quod futurum esse non credo, si ego ipse aut ullus de heredibus vel proheredibus meis [aut] certe aut ulla emissa vel extranea persona, qui contra hanc traditionem, quam ego mea spontanea [voluntate] fieri vel et firmare rogavi, venire voluerit aut eam infrangere temptaverit inferat, qui hoc repetit, dupliciter tantum, quantum tunc tempore ipsa traditio emeliorata fuerat, et insuper una cum distringente socio fisco auri libras III, argenti pondus VI coactus conponat et quod repetit, evindicare non valeat, sed ista tradicio omnique tempore firma et stabilis permaneat cum stipulacione subnixa Actum in ipso monasterio, datum VIII id. septebr anno XXXVI regni domni nostri Karoli gloriosissime regis et imperii eius III. Et testes ad roborandum secundum lege Bauuariorum dedit