Datierung: 809 04 04
Sacrosancto ac venerabili monasterio, quod est constructum in honore sancti Michahelis archangeli in loco nuncupante Maninseo, ubi preest sanctus ac venerabilis Hildipaldus archiepiscopus et sacri palacii capellanus Ego in dei nomine Odallant constat mae non imaginario iure nec nulli cogentes imperium sed propria spontanea voluntate pro animae maeae remedium seu pro eterna retribucione tradere et ita tradidi aliquas res proprietatis maeae sitas in pago Atargauue in loco nuncupante Pogindorf, una cum domibus, edificiis, mancipiis, silvis, campis, pratis, pascuis, aquis aquarumve decursibus, mobilibus et inmobilibus, totum et ad integrum, quicquid in ipso loco mea legitima videtur esse possessio a die presente de iure meo in iure et dominatione ipsius monasterii trado atque transfundo ita, ut, quicquid exinde pars ipsius monasterii ad profectum ipsius sancti loci facere decreverit, liberum perfruatur arbitrium Si quis vero, quod futurum esse non credo, si ego ipse aut ullus de heredibus seu proheredibus meis, quislibet ulla opposita persona, qui contra hanc traditionem venire conaverit aut eam infrangere temptaverit inferat partibus ipsius sancti loci duplum tantum, quantum haec traditio convenit, et insuper una cum distringente socio fisco auri libras tantas, argento pondua tanta coactus exsolvat et quod repetit, nullo modo evindicare non valeat, sed presens traditio omni tempore firma permaneat cum stipulacione subnixa Actum est in pridie non. apr anno nono Christo propicio imperii domni nostri Karoli augusti et XXXVIIII regni eius in Francia et XXXVIIII in Italia, indiccione II. In dei nomine feliciter. Et sunt multi testes