Datierung: (823?) 12 04/05
Domino sancto et in Christo patri Lantperhto abbati de monasterio Maninseo una cum turma plurima monachorum ibidem consistencium, ubi reliquias sancti Michahelis archangeli dinoscitur Quapropterego dei nomine Sigiuualh cogitans de dei timore vel aetaerna bona retribucione, ut mihi pius dominus de peccatis meis aliquid relaxare dignetur, volo tradere et ita trado dimidium partem hereditatis meae quod genitor meus mae dereliquid, hoc est in pago Atargauue in loco, qui dicitur Pohperc, omnia [et] in omnibus transfirmabo quicquid in ipso loco, sicut superius nominavi, mea fuit possessio vel dominatio a iure meo in vestrum dominum dispono, ut post obitum meum ad opus sancti huius archangeli, qui dicitur Lunalaco, ubi preciosus domnus Lantperhtus abbas regere videtur, ibidem habeatis, teneatis atque possideatis, liberum in omnibus perfruatur arbitrio ad faciendi Si quis vero, quod futurum esse non credo, si ego ipse aut ullus de heredibus aut proheredibus meis hoc mutare voluerit nullum obtineat ei effectum, sed presens ista tradicio firma et stabilis permaneat et me rogantibus bonorum hominum manibus roborata quorum nomina per aurem tracti. Et sunt testes multi. Hoc fuit factum in pridie non. decembr., luna XXVII, et in alio die id est VIIII decembr., feci vestigio atque redonacio ad sancto Michahelo archangelo Et ego Anthardus in ipso die transfundo ad sancto Michahelo archangelo ad Maninseo silvam hereditatis meae, quicquid ad Pohperc habuissem, ut ab hodierno die liberum perfruatur arbitrio. Sunt testes multi.