Datierung: 809 06 28/29
Precaria, quod domino sancto venerabili in Christo patri Hiltipaldo archiepiscopo et sacri palacii capellanus nec non et omni congregacione monasterii sancti Michahelis, quod est constructum in loco nuncupante Maninseo Ego in dei nomine Alprat omnibus non habetur incognitum, qualiter vos mihi concedatis aliquas res proprietatis vestre ad profectum monasterii vestri propria spontanea voluntate in loco nuncupante Louppa in pago Trungauue legitime mihi condonatis et postea mea fuit peticio et vestra vel fratrum vestrorum pie decreverit voluntas ut ipsas res, quos mihi prestetissetis, simul et alias res monasterii vestri sitas in pago Trungauue in loco nuncupante Lauppa per prestitum beneficium vestrum mihi relaxare debueritis, sicuti et fecisti ut ipsas res, dum advixero, per vestrum beneficium tenere et visitare debeam, et non habeam pontificium ipsas res aliubi vendere nec condonare nec alienare nec in nullum naufragium ponere, sed post meum de ac luce discessum cum omni re inmeliorata vel superposita [in] vestra vestrorumque successorumque absque ullis iudicis et signacione aut alicuius contradiccione revertantur dominatui Si quis vero, quod futurum esse non credo, si ego ipse aut ullus de heredibus aut ulla opposita persona, qui contra hanc istam precariam venire conaverit aut eam infrangere temptaverit inferat partibus vestris duplum tantum, quantum haec precaria convenit, et ista precaria fuit facta contra unum mulinum et duos iurnales cum via et quod repetit, nullum umquam tempore evindicare valeat, sed presens precaria omni tempore firma permaneat Actum ibi, datum in vigilia sancti Petri, in III kl. iul anno VIIII Christo propicio imperii domni nostri Karoli augusti et XXXVIIII regni eius in Francia et XXXIIIIor in Italia, indiccione I. Et sunt testes multi
*INCIPIUNT CAPITULEA DE PAGO ATARGAUUE
De Pohperc
De Einuualhesdorf
De Agira
De Steindorf
De Camparon
De Pogindorf
De Pirihinuuanc
De Repagauue
De Adalhohesdorf
De Cheminata
De Puhilespah
De Ollesdorf