Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
DE TANNE

Ego in dei nomen Adalunc pro peccatis meis minuendis vel pro aeterna retributione dono ad monasterium, qui vocatur Maninseo, quod est constructum in pago Matahgauuia in honore sancti Michahelis et sancti Petri vel caeterorum sanctorum, ubi Hunrichus abbas cum monachis suis praeesse videtur, a die presente donatumque in perpetuum esse volo hoc est in loco, qui dicitur Tan in pago Salzpurcgauuia, cum campis, pratis, silvis, aquis aquarumque decursibus, vel quicquid ad ipsum locum pertinere videtur, totum et ad integrum sicut dixi, a die praesente dono atque transfundo Si quis vero, quod fieri non credo, aut ego aut ullus de heredibus meis vel quislibet opposita persona, qui contra hanc traditionem venire conaverit aut eam infrangere temptaverit, inprimis usque quo de hac causa ad veram emendationem veniet, iram dei et sanctorum eius vel penas inferni experire pertimescat et non valeat vindicare, quod repetit, et partibus duci conponat argento pondua X, auri libras V et haec donatio mea facta omni tempore firma et stabilis permaneat cum stipulatione subnixa Et iterum firmavit cum sua sella cum auro parata et suam luricam. Testes multi