Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Domino venerabili et in Christo patri Lantperhti abbati de monasterio ad Maninseo, quod est constructum in honore sancti Michahelis archangeli Igitur ego Sundarmar in dei nomine, dum non est mihi incognitum qualiter aliquam rem meam trado atque dono in manus Lantperhti abbati, hoc est, quod dicitur ad Muron, in latitudinem dono virgas V in pago Salzpurccauue in loco nuncupante ad Uuengi ad illa mura hoc dono contra unum caballum quod a vobis accepi, et vos illa mura perpetualiter abeatis. In ea vero ratione trado desuper de ipsa terra virga I et fustum unum pro remedium animae meae ut vos in omnibus firmiter teneatis atque possedeatis, et liberum perfruatur arbitrio Christo propicio in omnibus abeatis potestatem Et si quis deinceps, quod futurum esse non credo, si ego ipse, quod absit, aut ullus quislibet de heredibus meis, qui contra hanc cartulam frangere voluerit vel eam calumniare conaverit nullum obtineat ei effectum, sed presens ista paginola ipsa defensata diuturnum tempus maneat inconvulsa Actum in loco ad Ursesdorf. Testes multi Hoc fuit factum in VII kl. iun., luna XXII anni domini DCCCXXIIII, indictione II.