Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
AD UUENGI

Domino sancto et meritis venerando Lantperhtus venerabilis pater Nos quoque Ratolt, Kerhart, Reginhoh cogitantes de dei timore vel aeterna bona retributione volumus tradere ad sancto Michahelo archangelo ad Maninsaeae portionem hereditatis nostrae quod ita faciamus hoc est ad Uuengi, partem nostre muline et vias nostras apertas ad illa mulina, et quicquid nostris ibidem impendat, et pratis, quas habuimus ad Uualarpach, et quicquid in illis locis nostris fuit possessio vel dominatio de nostro iure in vestram dominationem disposuimus ut ab hodierno die abeatis, teneatis et possideatis, liberam perfruatur arbitrio in omnibus, ut nullus exinde licentiam habeat hoc mutare aud refragare sed presens ista traditio firma et stabilis permaneat Actum in loco ad Maninseo in aecclesia sancti Michahelis archangeli. Sunt testes multi Hoc fuit factum in III kl. octb., luna VIIII indictiones XV, anni domini DCCCXXII.